# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 171

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/171

Oportet ergo ad vtrasque rectae Lineae partes iacere rectas Lineas, quae Angulos duobus rectis aequales ad ipsam faciunt, ab vno quidem Signo excitatae, ductae verò altera quidem ad hasce, altera autem ad illas rectae Lineae partes. Si duae rectae Lineae se inuicem secuerint, Angulos qui sunt ad verticem, ęquales efficiunt ANgulos, qui deinceps sunt ab Angulis, qui sunt ad verticem differre dicimus. nam horum quidem ortus, duarum rectarum Linearum sectione fit: illorum verò, altera tantùm ab altera dissecta. Si enim recta Linea ipsa quidem insecta manens, illam verò suo Extremo secans duos Angulos fecerit, hos Deinceps Angulos vocamus. Si autem duae rectae Lineae se inuicem secuerint, ad verticem Anguli efficiuntur. Siautem vocantur, quoniam vertices in eodem Signo coniunctos ha bent. Vertices autem ipsorum sunt Signa, ad quae Plana dum contrahuntur, Angulos efficiunt. Hoc itaque Theorema ostendit, quòd duabus rectis Lineis se inuicem secantibus, Anguli ad verticem aequales sunt. inuentum quidem (vt ait Eudemus) à Thalete primo: existima tum verò Demonstratione scientiam gignente dignum ab Elemen torum institutore. Ostenditur autem non ex omnibus capitibus. nam Constructio quidem in praesentia deficit: Demonstratio verò, quam omnino necessarium est inesse, à tertiodecimo Theoremate dependet. Vtitur autem duobus etiam Pronuntiatis, quorum vnum quidem est, Quę eidem aequalia, & inter se sunt aequalia: alterum verò, Si ab aequalibus aequalia ablata fuerint, reliqua ęqualia sunt. Verumenim uero Euclidis Theorema manifestum est. Conuertitur autem huic Theoremati aliud tale. Si ad aliquam rectam Lineam, ad eiusque Signum duae rectae Lineae non ad easdem partes sumptae, Angulos ad verticem aequales fecerint, ipsae rectae Lineę in directum sibi inuicem erunt. Sit enim quaedam recta Linea ab, & quodcunque in ipsa Signum C, & ad Signum cduae rectae Lineae ed, ce non ad easdem partes sumantur facientes Angulos ac d, bce ęquales. Dico quòd in dire ctum sunt ipsae ed, ce. Cùm enim recta Linea cd super re ctam Lineam a b insederit, duobus rectis aequales efficit, An gulos nempe dca, deb. Verùm Angulus dea, Angulo bce aequalis est. Anguli igitur deb, b ce duobus rectis aequales sunt. Quo Theor. 8. Comm. 19. Anguli de inceps qui sint. Anguli ad verticem qui sint. Thales fu it primu hu

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
