Latin
175
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
culaT vno Latere producto) fortasse quidem cum multis alijs, tum precipuè Philippo (vt inquit Mechanicus Heron) obtrectandi ansam praebuere, non enim omnino quatenus Triangulum est, exter num etiam Angulum habet. Quicunque autem hanc è medio tollere callumniam voluerunt, cum proposita additione Geometrę familia ri existente hanc tradidere. etenim in quinto Theoremate Angulos sub Aequicrurium Basi existentes, aequales ostendere volens addidit, quòd &productis aequalibus rectis Lineis, qui sub Basi sunt Anguli, aequales sunt. Et si igitur apud alios non integra, imperfectaque fuit apud tamen Elementorum institutorem perfecta, integraque fuit perscripta. Quid itaque Propositio inquit? quòd omnis Trianguli si vnum quodpiam ex Lateribus produxeris, Angulum qui extra ipsum constituitur, vtroque interno, &ex opposito iacenti maiorem reperies. nam ambobus quidem simul aequalis paulò pòst ostendetur, vtroque autem maior ex hoc ostenditur. &necessariò ad eos, qui ex opposito sunt ipsum comparauit. non autem ad eum, qui est deincps.