# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 175.5-6

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 175.5 to 175.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/175.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/175.5

nam vnus quisque Quadrangularis Angulus, rectus est. Sex igitur aequilatera Triangula iuxta Angulos coniuncta, quatuor Rectos complent, nec non tria Sexangula, & quatuor Quadrangula. Quoduis autem caeterorum Multiangulorum quomodocunque iuxta Angulos compositum fuerit, aut à quatuor Rectis deficit, aut quatuor Rectos excedit. Sola verò haec iuxta dictos numeros Rectis quatuor adaequantur. & est Pythagoricum hoc Theorema. Per hoc autem Corollarium si etiam plures duabus rectae Lineae in vno Signo se inuicem secuerint, vt puta tres, vel quatuor, vel quotcunque, omnes qui fiunt Anguli quatuor Rectis aequales ostenduntur. quatuor enim rectorum Angulorum locum sibi vendicant. Manifestum est autem quòd Anguli semper rectarum Linearum dupli numero fient. & sic duabus quidem rectis Lineis se inuicem secantibus quaruor erunt Anguli ęquales quatuor Rectis: tribus autem, Anguli sex: quatuor verò, octo, similiterque in infinitum. semper enim rectarum quidem Lincarum multitudo duplicatur: Anguli autem iuxta quidem Multitudinem crescunt, iuxta verò Magnitudinem diminuuntur. quoniam idem semper est id, quod diuiditur, qua tuor nempe Recti.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
