# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 176

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/176

nam ipsi quidem & aequalis, & minor esse potest: illorum autem, vtroque omnino est maior. Si enim Trangulum hoc, rectangulum fuerit, vnumque ex Lateribus rectum Angulum comprehendentibus produci excogitaueris, externus ei, qui deinceps est, aequalis erit. Si verò Obtusangulum fuerit, fieri poterit vt internus externo maior sit. Idcirco igitur haud reliquo deinceps sibi proximo ipsum comparauit, sed sibi oppositis. Angulorum enim intra Triangulum existentium vnus quidem deinceps ipsi finitimus est, duo verò ex opposito. Horum igitur vtroque internus maior est, non autem eo, qui deinceps sibi adhaeret. Quidam autem duo haec Theoremata praesens scilicet, atque sequens coniungentes, Propositionem hoc modo proferunt. Omnis Trianguli vno Latere producto, externus Trianguli Angulus vtroque interno, ex oppositoque iacenti maior est: & duo quilibet internorum Angulorum, duobus rectis minores sunt. Habent autem connexionis horum Theorematum occasionem, quoniam ipse etiam Geometra paulò pòst in aequalibus Angulis hoc modo fecit, dicens. Omnis Trianguli vno ex Lateribus producto externus Angulus duobus internis, ex oppositoque existentibus est aequalis: & Trianguli tres interni Anguli duobus sunt rectis aequales. Hic quoque igitur in similibus Quaesita contexere, Propositionemque compositam efficere aequum esse censent. & est manifestum, quòd id quidem, quod demonstrandum proponitur, Compositum erit: Datum verò si quidem cum iam dicta additione prolatum fuerit, ipsum quoque erit Compositum (duo si quidem oportet intelligere, subiectum scilicet Triangulum, vnumque Latus productum) si verò sine hac, potentia quidem Compositum erit, actu autem Simplex. Omnino siquidem hoc etiam tanquam Datum simul accipiedum est. dum enim Angulum externum supponimus, Latus tanquam productum pręsupposuimus. Hęc de his. Assumemus autem ex pręsenti Theoremate, quod sie ri non potest vt ab eodem Signo ad eandem rectam Lineam tres ęquales rectę Lineae incidant. Sint .n. ab vno Signe tres rectae Lineae aequales ab, ac, a dac rectam Lineam bdductae. Quoniam itaque a b, ipsi ac aequalis est, qui ad Basim sunt Anguli, aequales sunt. Angulus igitur a be ęqualis est Angulo ac b. Rursus quoniam ęqualis est a b, ipsi a d, Angulus a b d, Angulo ad b aequalis est. Erat autem Angulo a be, Angulus a cb ęqualis. Angulus ergo a cb, Angulo a db aequalis est, externus interno, & ex opposito iacenti, quod fieri non potest. Ab eodem igitur Signo ad eandem rectam Lineam tres rectę Lineae ęquales minimè ducentur.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
