Latin
177
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 177
Unproofread scanNot analysed yet
Per hoc autem Theorema illud quoque demonstrabimus, quòd si in duas rectas Lineas recta Linea incidens externum Angulum interno, &ex opposito existenti aequalem fecerit, rectae illae Lineae Triangulum minimè facient, neque coincident, quoniam idem &maior, &aequalis erit, quod est impossibile. Exenpli gratia, sint ab, cd rectę Lincę, in ipsasque recta Linea eb incidens Angulos ab d, ede ęquales faciat, non coincident porrò rectę Lincae ab, cd. si enim coincide rint Angulis aequalibus manenti bus, erit Angulus ede aequalis Angulo a b d. &cum externus sit interno, ex oppositoque iacenti ini: maior erit. necesse igitur est si co incidunt, non amplius Angulos ęquales manere, sed omnino illum qui est ad Signum d augeri. siue Nέν enim ab immobili manente, cd ad ipsam moueri excogitaueris vt coincidant, maiorem efficies distantiam in Angulo ede. nam quantò magis ed accedit ad ipsam ab, tantò magis ab ipsa de recedit. siue etiam manente ipsa cd, excogitaue ris a b ad ipsam moueri, Angulum a bd, minorem efficies. simul . n. ad ipsam ed fertur, &ad ipsam bd. siue etiam vtrasque ad se inuicem moueri feceris, ipsam quidem ab ad ipsam ed tendentem, Angulumque ab e, contrahentem: ipsam verò ed ab ipsa de recedentem propter motum ad Lineam ab, Angulumque ed e crescentem reperies. Ne cessariò igitur si Triangulum fuerit, &rectae Lineae ab, cd coincide rint, Angulus quoque externus Angulo interno, &ex opposito iacem ti maior erit. aut . n. interno manente externus augetur, aut externe manente interrus minuitur, aut &internus contrahitur, &externus magis distrahitur. Horum autem causa est rectarum Lincarum motus,1 altera quidem ad eas partes, vbi internum diminuit Angulum altera verò ad eas, vbi externum auget tendente. Ex hocque tibi considerant Alteri quidem ad cas parter in quibus internum fa cit Angulum tendente altera verò ab iis partibus, quibus ex ternum facit Angulum sese mo uente. siderandum est, quomodo rerum ortus veras Quęsitorum causas ante conspectum nobis afferunt.