# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 178

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/178

Omnis Trianguli duo Anguli duobus rectis sunt minores, omnifariam sumpti. OStE NVnc quidem indeterminatè ostenditur, quòd Trianguli duo quilibet Anguli duobus Rectis sunt minores, in sequentibus autem determinabitur etiam quantò minores, quòd scilicet reliquo Trianguli Angulo. tres .n. ipsius Anguli duobus Rectis ęquales sunt. Quapropter duo reliquo Trianguli Angulo, duobus sunt Rectis minores. Et Elementorum quidem institutoris Demonstratio manifestam habet viam. praecedenti siquidem vtitur Theoremate. Operaepretium est autem (quemadmodum in praecedenti) Triangulorum ortum inspicientem praesentis Symptomatis causam reperire. Sint igitur ab rursus, & cd rectae Lineae, ipsi bd ad Angulos rectos. si itaque Triangulum futurum est, rectas Lineas a b, cd ac se inuicem annuere oportet. ipsarum autem nutus internos diminuit An gulos, quamobrem duobus Rectis minores fiunt. Recti.n. sunt ante nutum. Consimiliter autem si etiam in CgA Latere ab, rectas Lineas ad Angulos rectos stantes intellexerimus, eadem euenient iuxta rectarum Linearum nutum: & Anguli, qui sunt ad Signa a, b, erunt duobus Rectis miuores. & in reliquo Latere eodem modo. Hoc ergo causa est, non autem externum Angulum vtroque interno ex oppositoque iaccenti maiorem esse. nam productum quidem esse Latus, necessarium non est, neque aliquem extrà constiturum esse Angulum. duos verò quoslibet internorum Angulorum duobus Rectis minores esse, necessarium est. Quomodo autem quod necessarium non est, necessarij causa erit? nullo certè modo. Verùm (quod iam dixi) causa quidem est id, quod dictum fuit, rectarum inquam Linearum ad Basim rectos Angulos diminuentium nutus. Quoniam autem Casus hu Elementorum institutor per externum Angulum Quaesitum ostenius Theodit, age nullum etiam ex Lateribus producentes, idem ostendamus. remaus.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
