# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 179

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/179

Sit Triangulum abe, sumaturque in Latere be quodcunque Signum d, & connectatur ad. Quoniam itaque Trianguli ab d Latus vnu productum est, ipsum scilicet bd, Angulus externus a de, interno a bd maior est. Rursus quoniam Trianguli a de Latus unum productum est, ipsum nempe cd, Angulus externus ad b, Angulo interno acd maior est. Veruntamen Anguli, qui sunt circa ad rectam Lineam, duobus Rectis aequales sunt, per tertium decimum. Anguli igitur ab c, ac b duobus sunt Rectis minores. Similiter ostendemus, quòd Anguli etiam bac, & be a duobus Rectis minores sunt, in a c Latere Signum accipiendo, à Signoque b ad Signum acceptum connectendo. & rursus Angulos c ab, a b e minores duobus Rectis affirmabimus in ab Latere Signum suscipiendo, à Signoque c ad Signum susceptum rectam Lineam connectendo. Propositum ergo per idem Theorema nullo ex Trianguli Lateribus producto o stensum est. Fieri igitur potest vt per hoc, illud quoque ostendatur, quod scilicet ab eodem Signo ad vnam rectam Lineam duae Perpendiculares minimè ducentur. sint .n. à Signo a ad rectam Lineam be duae Perpendiculares ab, ac. Anguli itaque a b e, a eb, recti sunt. At quoniam ipsum ab C, Triangulum est, duo ipsius quilibet Anguli duobus Rectis sunt minores. Anguli igitur abc, à cb, duobus Rectis minores sunt. Verùm ęquales quoque duobus Rectis propter Perpendiculares sunt, quod nequaquam fieri potest. Ab eodem igitur Signo ad eandem rectam Lineam duae Perpendiculares non ducentur.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
