# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 183

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/183

Verùm si aequalis quidem est, Anguli etiam, quos subtendunt (per quintum aequales sunt. Si autem minor, Angulus etiam, quem subtendit, minor est, per praecedens. ostensum .n. fuit, quòd maiorem Angulum majus Latus subtendit, minoremque minus. At è contrario Anguli se habent. Latus igitur Latere majus est. Fieri autem potest vt sine hac etiam diuisione propositum ostendamus, quandam prius sumptiunculam demonstrantes, quae talis est. Si Trianguli Angulus bifariam sectus fuerit, secansque Angulum recta Linea ad Basim ducta, in partes inaequales ipsam diuidat: Latera illum Angulum continentia inaequalia erunt, & majus quidem illud, quod cum maiori Basis segmento coincidit, minus verò quod cum minori. Sit Triangulum a bC, seceturque bisariam Angulus qui ad

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
