Latin
LUSUIC
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 184
Unproofread scanNot analysed yet
ru impugnatio Resposio. omnibus. Quamobrem Angulus etiam dbe, Angulo qui ad Signum c aequalis est, minor autem Angulo ab d. Secetur igitur bifariam Angulus quoque ab e per rectam Lineam bf. Maior est igitur e f, ipsa fa. Quoniam itaque Trianguli a be, Angulus qui ad Signum b, bifariam sectus fuit per rectam Lineam bf, &maior est ef, ipsa fa, majus est (per praeostensum) Latus be, Latere ba. ipsa autem be, ipsi ac ęqualis ostensa fuit. Latus igitur ac majus est Latere a b, Quaesitum ergo ostensum est. Et est manifestum quòd Elementorum institutor varietatem Demonstrationis deuitans ab hoc demonstrandi modo se abstinuit, ostensioneque vsus fuit, quae ex diuisione ad impossibile ducit, quippe qui Conuersum praecedenti nullo interiecto medio fa cere voluit. Siquidem octauum etiam, quod quarto conuertitur magnam attulit perturbationem, quippe quod Conuersionem cognitu difficilem fecit. praestantius . n. est continuationem seruando per impossibile Theoremata quae conuertuntur ostendere, quàm praecipua Demonstratione continuitatem discerpere. Propterea sanè Conuersa ferè omnia Theoremata per impossibile ostendit. MOmnis Trianguliduo Latera reliquo sunt maiora, quomodocunque assumpta. E ECNIE PRaesens Theorema impugnare quidem Epicurei consueuere tum Asino ipsum manifestum esse dicentes, tum nulla egere probatione: similiter autem ignari munus esse ea, quę clara sunt probatione digna censere, immanifestisque per se fidem praestare. qui . n. haec confundit, indemonstrabile, demonstrabileque manifestè ignorare videtur. Quòd autem Asino praesens Theorema cognitum sit, ostendunt ex eo, quòd herba in altero Laterum Extremo posita Asinus pabulum expetens, vnum Latus peragrat, non autem duo. Aduersus hęc itaque dicendum quòd pręsens Theorema sensu quidem manifestum est, non autem &scientiam gignente ratione. multis . n. hoc accidit rebus. Exempli gratia, Ignis calefacit, hoc quoque sensui indubitatum est, sec quo nam pacto calefaciat conuincere scientiae officium est, vtrum incorporea vi, an corporeis sectionibus: Sphaericis particulis, an Pyra midalibus. Rursus quòd mouemur sensui est perspicuum, quomodo autem moueamur, ratione docere difficile est, vtrùm per impartibile, an per Interuallum, quomodo autem infinita percurrimus, siquidem omnis Magnitudo in infinitum diuisibilis est?