Latin
LUSUIC
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 186
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem Latus quoque ac majus est Latere ceErat autem Latus etiam ab aequa le Lateri be. Latera ergo ab, à c. Latere be maiora sunt. Si vero sit Latus maximum ab, medium Triangulum ab C Scalenum fuerit ac, minimum bc. Maximum itaque cum alterutro sumptum, reliquum prorsus excedit. per se nanque vtroque majus est. Si autem Latera ac, &cb, ipso a b maximo existente maiora ostendere quaereremus, vt in Aequicrure faciemus à maximo alterutri aequalem abscindentes, &à Signo c connectentes, externisque Triangulorum Angulis vtentes. Sit rursus quod cunque Triangulum ab c. Dico quod Latera a b, ac maiora sunt Latere bc. si enim maiora non sunt, aut aequalia sunt, aut minora. Sint aequalia, abscindaturque be aequalis ipsi ab. Reliqua igitur eC, ipsi ac aequalis est. Quoniam itaque ab, ipsi be ęqualis est, ęquales subtendunt Angulos. Similiter porrò &quoniam ac, ipsi ce ęqualis est, ęquales Angulos subtendunt. Anguli igitur, qui sunt ad e Signum, aequales sunt Angulis, qui ad a Signum lunt, quod fieri non potest. Rursus autem sint minora Latera ab, ac, Latere bc, abscindaturque ipsi quidem ab aequalis ipsa ad: ipsi verò a c, ipsa ce. Quoniam itaque ab, ipsi bd aequalis est, Angulus quoque bda, Angulo b a dinęqualis non est. &quoniam a c aequaus est ipsi ce, Angulus etiam cea, Angulo è ac ęqualis est. Duo igitur Anguli bda, ce a, duobus b ad, &è ac aequales sunt. Rursus quoniam Trianguli ad C, Angulus bd à externus est, Angulo e ac est maior. maior est nanque ipsocad. Pari ratione &quoniam Trianguli a b e, Angulus ce a externus est, maior est Angulo b ad. etenim Angulo b a e maior est. Anguli ergo bda, cea duobus b ad, e ac maiores sunt. Erant autem aequales etiam ipsis, quod fieri non potest. Latera igitur ab, ac neque aequalia sunt Latenibc, neque minora, sed maiora. Similiter autem de alijs etiam ostendetur.