Latin
LUSUIC
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 193
Unproofread scanNot analysed yet
vnum tantùm, sed duos constituimus Angulos dato Angulo aequales ad vtranque partem rectę Lineę ab, vt in sequentibus etiam in qualibet voluerimus parte constitutionem facere, indubitatum sit, nemoque contradicat. Hęc quidem Constructioni Elementorum institutoris adijcimus. Apollonij autem ostensionem non laudamus, tanquam eam, quae ijs indiget, quae in Tertio Libro ostenduntur. accipiens . n. ipse quemcunque Angulum ede, &rectam Lineam a b, Centro quidem d, interuallo autem ed, ce Circunferentiam describit. Similiterque Centro quidem a, interuallo verò a b, b f Circunferentiam designat. intercipiensque ce Circunferentiam aequalem ipsi bf, connectit rectam Lineam a f, Angulosque a, c aequalibus Circunferentijs insistentes, aequales affirmat. Oportet autem praeassumpsisse quòd ipsa etiam a b, ipsi ed aequalis est, vt Circuli quoque aequales sint. Huiuscemodi itaque ostensionem tanquam posterioribus vtentem ab Elementari institutione alienam esse censemus Illam autem Geometrae tanquam principia consequentem praeponimus. Si duo Triangula duo latera duobus Lateribus alterum alteri aequalia habuerint, Angulum verò Angulo maiorem Propon 14 ab aequalibusrectis Lineis contentum: Basim quoque BaTheo. 15. si maiorem habebunt ὰ ἐντιρριε. RVrsus ad Theoremata transiuit, &similes de inęqualitate in duo- Com. 2 bus Triangulis tradit Orationes illis, quas de aequalitate quoque tradidit. nam duo quidem Triangula supponens duo Latera duobus Lateribus alterum alteri ęqualia habentia, Angulum Verticalem interdum quidem aequalem in vtroque ponit, interdum verò inaequalem &Basim eodem modo interdum quidem aequalem in vtroque, interdum autem inaequalem. &ęqualitati quidem illius consequentem esse demonstrauit Basium aequalitatem, harumque aequalitati Angulorum Verticalium ęqualitatem esse consequentem similiter demonstrauit: inaequalitati verò, inaequalitatem nunc ostendit. Hoc igitur quod nunc proponitur Theorema Quarto quidem oppositum est. nam illud quidem Angulos Verticales Triangulorum aequales supposuit, hoc verò inaequales ipsos supponit.