# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 194

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, LUSUIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/194

& illud quidem aequales ipiorum Bases demonstrauit, hoc verò eodem modo, quo Angulos, inaequales. pręcedit autem sequenti Theoremati. nam illud quidem a Basibus ad Angulos, sub quibus Bases subtendunt inęqualitatis orationem deducit: hoc verò è conuerso ab Angulis ad Bases, quae sub ipsis sunt. Quamobrem ipsum consequenter huic quidem iam dicto modo conuersum est, octauo autem Theoremati oppositum. nam alterum quidem al aequalitate Basium Angulos Verticales ęquales demonstrat, alterum verò à Basium inaequalitate ipsos quoque inaequales ostendit. Commune autem est hisce quatuor (quorum duo quidem circa Aequale versantur, quartum scilicet, & octauum: duo vero circa inęquale, hoc vtique, & sequens. & duo quidem ab Angulis incipiunt, quartum nempe, & quod in praesentia quęrere proposuimus: duo autem à Basibus, octauum porrò, quodque deinceps post pręsens collocatum est) commune cunctis inquam hisce quatuor est, tum quarto, & octauo, tum vigesimo quarto, & vigesimo quinto duo Latera duobus Lateribus alterum alteri habere aequalia. his .n. inaequalibus existentibus omnis inquisitio superuacanea est, à deceptioneque haud immunis. Hęc de his in vniuersum dicta sint. Age autem Elementorum quoque institutoris pręsentis Theorematis Constructionem consideremus, quodque deficit ipsi adijciamus. accipiens enim duo Triangula a be, def Latera a b, ac Lateribus de d f aequalia habentia alterum alteri, Angulumque ad a Signum existentem Angulo ad d Signum existenti maiorem, & volens ostendere Basim b c, Basi e f maiorem, ad rectam Lineam e d, ad Signumque in ipsa, quod est d, Angulo qui ad a Signum est ęqualem constituit Angulum edh. maior enim est Angulus qui ad a Signum est, Angulo qui ad Signum d, connectitque ipsi ac, ęqualem dh. Recta itaque Linea e h ad Signum h producta aut supra rectam Liniam efcadit, aut super ipsa, aut infra ipsam. Elementorum sanè institutor vtpotè suprà iacentem ipsam accepit. Sit autem super ipsa recta Linea. Rursus itaque idem ostendemus. duae enim ab, a c duabus de, dh aequales sunt, aequalesque continent Angulos. & Basis igitur bc, Basi e h aequalis est.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
