Latin
LUSUIC
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 195
Unproofread scanNot analysed yet
At ipsa e h maior est quàm ipsa ef, quapropter ipsa quoque be maior est quàm ipsa e f. Verùm sit infra ipsam e f, posita. Connectentes itaque ipsam e h dicemus quòd cùm ipsae al ac ipsis de, dh aequales sint, aequalesque Angulos comprehendant, ipsa quoque bc, ipsi e hęqualis est. Quoniam igitur intra Triangulum de h duę rectae Lineae df, se in Latere de sunt constitutę, externis minores sunt. Aequalis autem est dh, ipsi df. ipsi nanque ac aequalis est. Maior est igitur ipsa he quàm ipsa e f. Sed he aequalis est ipsi bc. Maior est ergo ipsa be quàm ipsa e f. Iuxta itaque omnem positionem Theorema ostensum est. Qua de causa igitur, quemad- Dubitatio modum in quarto Theoremate simul demonstrauit quòd Areę quoque Triangulorum aequales sunt, in hoc etiam non adijecit quòd pręSolutio. ter Basium inaequalitatem, Areae quoque inaequales sunt? Aduersus hanc vtique dubitationem dicatur quòd non est eadem ratio in ęqualibus Angulis, &Basibus: atque in inaequalibus. nam Angulis quidem, &Basibus ęqualibus existentibus, Triangulorum etiam ęqualitas sequitur: inaequalibus autem existentibus, necessarium non est Arearum imaequalitatem consequi. sed tum aequalia, tum inaequalia Triangula esse possunt: majusque illud, quod maiorem Angulum, Basimque maiorem habet, itemque minus. Propterea igitur Elementorum institutor Triangulorum comparationem reliquit. Praeterea autem, quia etiam horum contemplatio Parallelarum indiget tractatione. Si verò oportet nos ea, quae posterius ostendenda sunt anticipantes in Digressio praesentia quoque Arearum comparationem facere, dicimus quòd ipsis Arearum a, d Angulis, duobus Rectis aequalibus existentibus (habeatur autem pulchracon sermo in descriptione, quae in Elemento est) Triangula aequalia ostem paratio. duntur: maioribus autem quàm duo Recti, minus quod maiorem Angulum habet: minoribus verò, majus. Sint enim quę in Elemen to constructa fuere, &producantur ipsę e d, sd ad signa hk, &supponantur Anguli b ac, ed fesse duobus Rectis ęquales.