# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 196

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, LUSUIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/196

Quoniam igitur Angulus bac, Angulo e dg ęqualis est, Anguli edg, ed fduobus Rectis ęquales sunt. Sunt autem Anguli quoque edg, kdg duobus Rectis ęquales. Communis auferatur edg. Reliquus gitur e df, reliquo gd k aequalis est. Verùm ipse ed faequalis est ipsi hdk. ad verticem enim sunt. & Angulus ioitur gd K, Angulo hd k aequalis est. Et quoniam Trianguli gdf, Angulus gdh externus est, duobus internis, & ex opposito iacentibus, ipsis scili cet, qui sunt ad Signag, & f, ęqualis est. At isti ęquales sibi inuicem sunt. ipsa nanque dg, ipsi d faequalis est. Angulus ergo gdh, Anguli qui ad Signum g, & Anguli, qui ad Signum f, duplus est. Aequalis igitur est Angulus, qui ad Signum g, Angulo gdk, & sunt alternatim. Paralfela igitur est de, ipsi fg. Triangula ergo gd e, sde super eadem Basi de sunt, in eisdemque de, gf Parallelis. Aequalia igitur sunt. Verùm Triangulum gd e, Triangulo a be est aequale. & Triangulum ergo de f, Triangulo a bcinaequale non est. Et vides quòd tribus indiguimus Theorematibus, quae ad Parallelarum tractationem spectant, vno quidem dicenti quòd omnis Trianguli externus Angulus duobus internis, & ex opposito iacentibus aequalis est: altero autem, quòd si in duas rectas Lineas recta Linea incidens Alternos Angulos aequales fecerit, Parallelae rectae Lineae sunt: tertio verò, quòd Triangula super eadem Basi, in eisdemque Parallelis constitura, aequalia sunt. Quae Elementorum quoque institutor sciens, Triangulorum comparationem omisit. Verùm sint Angulib ac, e dfduobus rectis maiores, & construantur eadem. Quoniam itaque Anguli bac, edf, hoc est Anguli e dg, ed fduobus rectis maiores sunt: Anguli autem e dg, g d k duobus sunt Rectis aequales, ablato commum, ipso scilicet ed g. Angulus ed f maior est Angulo gdk, hoc est Angulus kdh maior Angulo gd k. Angulus igitur gdh maior quàm duplus est Anguli gdk, ipse nempe, qui duplus est Anguli ad g Signum existentis Angulus igitur gdk minor est An gulo, qui ad g Signum est. Ponatur ipsi gdk, aequalis dgl, & connectatur el, & di.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
