# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 199

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, INCERTI AVTORIS SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/199

Si autem hoc verum est, Trianguli dfg, externus Angulus interno, & ex opposito collocato ęqualis erit, quod est impossibile. Fieri ergo minime potest vt recta Linea e g, rectae Lineae è fin directum sit. Si verò hoc fieri non potest, eò magis neque extrà incidet. Intrà igitur. Non ergo recte dixit Philosophus. Veruntamen alia quoque ratione hoc fieri non posse ostendemus in eadem descriptione. Cùm enim ipsa de, tum ipsi df, tum ipsi dg ęqualis supponatur, ipsa quoque df, ipsi dgerit ęqualis Quapropter tria Triangula aequicrura sunt, vtputâ def, dfg, & deg. aequalia siquidem inter se tria Latera ostensa sunt. & qui igitur ad Bases ipsorum sunt Anguli, aequales sibi inuicem erunt. hoc est qui ad Signum e, ei qui ad Signum g, & adhuc ipsi dfe: & qui ad Signum g, ipsi dfg. Quatuor igitur Anguli sibi inuicem sigillatim ęquales sunt. Quamobrem & duo ipsorum, reliquis duobus aequales erunt. Sint duo qui ad e, & g Signa, duobus d se, dfg ęquales vtrique simul vtrisque. Anguli igitur dse, dfg, duobus sunt Rectis aequales. siquidem recta Linea dfsuper rectam Lineam eg stetit. Quo circa Anguli quoque de f, dg fduobus Rectis aequales sunt. Si autem hoc verum, septimum decimum Theorema destructum est. At qui illud verum est, hoc ergo nequaquam fieri potest. Quae erge producitur recta Linea eg, super eadem recta Linea e fnon connectetur. Si verò hoc fieri non potest, multò magis (vt dictum est) neque extrà incidet. quod enim in illa suppositione euenit absurdum, absurdo hoc majus est. Dicendum igitur pro Philosopho quòd eos, qui in stituuntur alloquens, non satis scitè exposuit. Vel exercitationis gra tia, animique excitationis eorum, qui ingenio praestant. vel fortasse etiam hallucinatus est. & nil mirum. Praeterea aliter idem ostendemus. Cùm enim quatuor Anguli sigillatim ęquales sibi inuicem ostensi sint, hoc est ipse dse, & ipse d fg: & adhuc qui ad Signum e, & qui ad g Signum. Cùm verò recta Linea super rectam consistens Lineam Deinceps Angulos aequales fecerit, vterque rectus est. Quamobrem vterque ipsorum dse, dfgrectus erit. Si hoc autem verum est, Angulus etiam, qui ad g, rectus erit. Si autem hoc verum, de structum est rursus septimum decimum Theorema. omnis enim (inquit) Trianguli duo quilibet Anguli duobus Rectis minores sunt. nostra autem suppositio ostendit ipsos duobus Rectis aequales, quod est absurdum.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
