# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, COMMENTARIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/2

Quemadmodum igitur ipsę inter se distant cognitioEorum, quę sub cogi: nes, ita sanè & quae sub cognitionem cadunt, natura distincta sunt. tione ca & quę intelligi quidem possunt vnius formae existentijs omnia supedunt diuisio. rant. Sensilia verò, superantur penitus à primis essentijs. Mathematica autem, & omnino quaecunque sub cogitationem cadunt, medium sortita sunt ordinem. cùm ea quidem, quae intelliguntur diuisione vincant, sensilibus verò, cùm materiae sint expertia praecellant: & ab illis quidem simplici quadam vi superentur, his autem certa quadam ratione pręstent: & apertiores quidem quàm sensilia intelligentis essentię notiones habeant, ipsius verò imagines sint, & partibiliter quidem impartibilia, multiformiter autem vniformia eorum, quae sunt imitentur exempla: & vt paucis rem complectar, in vestibulis quidem primarum formarum sint collocata, illarumque in vnum coactam, & impartibilem, & foecundam existentiam parefaciant, nondum verò partitionem, & compositionem rationum, conuenientem que imaginibus substantiam superent, nec varias, & cogitandi vim progredie li habentes animae notiones transcurrant, & ipsis simplicibus, & ab Epilogus omni materia expurgatis cognitionibus cohęreant. Medietas itaque Mathematicorum generum, ac formarum, in pręsentia huiuscemodi esse intelligatur. Medium vtique complens inter impartibiles prorsus essentias, & eas, quae circa materiam partibiles fiunt Communia eorum, quae sunt, Mathematicęque Essentię II. principia, Finis, & Infinitum. Cap. De hisce duobs re. PRincipia autem totius Mathematicę Essentię considerantes, ad ipra pricipi sa regredimur principia, quę per ea omnia, quę sunt permeant, & omnia à seipsis gignunt, Finem inquam, & Infinitum. ex his nanque duocausa vid Platone bus primis post illam Vnius causam, quę neque explicari, neque omniPhilebo no comprehendi potest, cum alia omnia, tum Mathematicarum disciplinarum natura constituta est. illis quidem collectim omnia, & separatim producentibus: his verò conuenienti in mensura progredientibus, ac decenti ordine progressum recipientibus, & alijs quidem priQuo intel mis, alijs verò medijs, alijs autem postremis subsistentibus. nam inteliectiliag nera hi lectilia quidem genera sua quadam simplici vi primum Fine, Infinitoque par prinepiis participet ticipant. quippe quę propter quidem vnionem, & identitatem, firmamque, ac stabilem existentiam, Fine perficiuntur: propter verò diuisionem in multitudinem, & copiam gignendi vim habentem, diuinamque diuersitatem, ac progressum, Infinitatem nanciscuntur.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
