# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 201-2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/201-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/201-2

edf. Ponatur autem Angulus e dg aequalis Angulo bac, & protrahatur ipsa dg, ponaturque aequalis ipsi ac, & conne ctatur ipsa eg. Dico quòd fieri potest vt ipsa eg, & supra ipsam ef, & infra ipsam, itemque super ipsa cadat. Centro enim Signo d, interuallo autem Linead f, Circulus describatur, quem aut tangie Linea e f, aut secat. Tangat primùm. Linea igitur dg in Circuli Circunferentiam cadet. & quoniam tota contingens extra Circulum cadit, necessariò ipsa eg supra ipsam ef cadet. Secet autem ipsa e f Circulum vt habetur in secunda nostra descriptione, & producatur in directum Linea ef, quousque Circulum iterum secet in h Signo. Quoniam itaque ipsa dg, ipsi df aequalis est, necessariò in Circuli Circunferentia cadit. Aut igitur inter fh Signa in Circunferentia cadit, aut in Signum h, aut vltra h Signum. At qui fieri non potest vt in Signùm h, aut vltra h Signum ipsa cadat. necessarium igitur est inter f, & h Signa ipsam cadere. Quòd autem neque in Signum h, neque vltra h Signum cadere potest, sic ostendemus. Cadat primùm in Signum h, vt ipsadh, & producatur ipsa hd in directum vsque ad Signum k, & connectatur Linea ke, quę tangat Circulum 2lg 3 ειινες. in Signo k. Quoniam igitur rii, 16 duae kd, de duabus e d, dhaequales sunt, Basis autem e h Basi e K est maior, Angulus sanè ed h, Angulo edk maior est. Verùm Angulus e d k maior est Angulo e hd.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
