# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 202

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/202

Multò maior igitur est Angulus edh, Angulo ehd. & Latus ergo eh, Latere ed majus est. Era autem & ęquale, Triangulum siquidem ęquicrus supponebatur, quod fieri non potest. non cadet ergo in Signum h, recta Lineadg. Eodem sanè modo ostendemus quòd neque vltra ipsum ijsdem existentibus suppositionibus cadere potest. Ne cessariò igitur inter Signa fh in Circunferentia cadit, secantque se inuicem ipsę dg, e h rectę Li neae. Ipsa ergo eg protracta magis remota quàm ipsa eh à Centro est, & propterea infra ipsam e f cadit, quod demonstrandum erat. Demonstrauimus igitur quòd tum supra, tum infra ipsam cadere potest. Reliquum autem est ostendere quòd fieri potest, vt etiam super ipsa subtendente quae vltimò protracta est recta Linea cadat. Sint itaque duo Triangula aequicrura abe, def vt ea, quae superius descripta sunt. & sit quidem vterque Angulorum bac, a cb reliqui duplus, itemque duplus Anguli edf. hoc enim fieri potest. constituatur autem ad de rectam Lincam, ad Signunque in ea d, Angulus e dg aequalis Angulo b ac, & ponatur cuiuis Linearum ac, d fae qualis ipsa dg, connectaturque Linea eg Dico quòd his suppositis, necessariò ipsa fgipsi ef in directum est, ipsaque eg postremò protracta, super ipsa efg velis nolis cadet. Primùm igitur ostendendum quòd in directum est ipsa gf, ipsi fe, vnaque est recta Linea ipsa e fg: postea verò, quòd super ipsa cadit recta Linea eg, postremò protracta.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
