# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 203

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/203

Si autem hoc ostendere volumus, ostendenda prius est nobis Sumptiuncula quędam quae talis est. Si Trianguli ęquicruris vtrunque eorum, qui ad Basim Sumptio. sunt Angulorum reliqui duplum habentis vteruis Angulorum, qui ad Basim sunt bifariam sectus fuerit, quae Angulum secat recta Linea ad reliquum Trianguli Latus ducta, ęqualis est Basi Trianguli, quod initiò erat, itemque alteri dissecti Lateris Segmento, quod minori Trianguli Angulo magis propinquum urt INC1 la i.εειλὶμενωρινεν: est. Sit Triangulum a b e aequicrus haDemon Sum ptionis. bens vtrunque eorum, qui ad ac Basim sunt Angulorum reliqui duplum, Cιν.I. & secetur bifariam Angulus, qui ad a Signum est per rectam Lineam ad, & ducatur ipsa ad ad Latus bc. Dico quòd aequalis est recta Linea ad vtrique rectarum Linearum ac, db. Quoniam Angulus b ac duplus est vtriusque Angulorum bad, a bd, Angulus b a d, Angulo a b d aequalis est. Aequale igitur est & Latus ad, Lateri db. Rursus quoniam Trianguli ab d externus est Angulus a de, duobus internis, ex oppositoque iacentibus, ipsis nempe ab d, b ad est aequalis, qui ipsi b a c aequales sunt. Angulus ergo a dc, Angulo b ac inaequalis non est. At ipse b ac, ipsi a cb est ęqualis. aequicrus .n. Triangulum a be supponebatur. Angulus igitur adc, Angulo a cd ęqua lis est. & Latus ergo a d ęquale est Late ri a c. Ostensum est autem ipsi etiam dbę quale. Recta igitur Linea ad vtrique a c, db rectarum Linearum aequalis est, quod oportuit demonstrasse. Hoc praeassumR eeg Propositi pto Propositum ostendemus. Sit igitur Demo. quae superius designata fuit descriptio. Si itaque ipsa gf in directum non est ipsi se, sed sunt duae Rectae ipsae ef, fg, ducatur à Signo è, ad g Signum recta Linea, quę aut supra e f, fg rectas Lineas cadit, aut infra. nam super duabus rectis Lineis vna recta Linea cadere minimè potest. Cadat primò suprà. Secat igitur ipsam df. secet in Signo h.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
