# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 208

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, SEQVVNTVR PROCLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/208

Quoniam itaque bg aequalis est ipsi ef, bh autem ipsi e d, duae duabus sunt aequales, Angulosque aequales continent. Ipsa igitur gh, ipsi d fęqualis est, et Angulus bhg Angulo ed finęqualis non est Et quoniam gh ęqualis est ipsi d f, ipsa autem df, ipsi ac, ipsa quoque gh, ipsi ac aequalis est. Maior est igitur hk, quàm ac, quamobrem multò maior quàm ak. Et Angulus ergo kah, An gulo kha maior est. Rursus quoniam aequalis est ipsi ab, ipsa bh, ipsi nanque de est aequalis, Angulus bha, Angulo b a h aequalis est. Totus igitur bhk Angulus toto b a c Angulo est minor, aequalis autem Angulo, qui ad Signum d, ostensus est. Auigulus ergo b ac, Angulo, qui est ad d Signum, est maior. Talis quidem Menelai Demonstratio est. Heron autem Mechanicus hoc modo non per impossibile idem ostendit. Sint duo Triangula a be, de f, eędemque sint suppositiones. & quoniam be maior est quàm ipsa ef, producatur e f, & ponatur ipsi bc, aequalis eg, similiterque protrahatur de, & ponatur ipsi df, ęqualis d h. Circulus igitur, qui Centro d, interualloque dfdescribitur tran sibit etiam per Signum h. Descri batur vt fkh. & quoniam ac, a b maiores sunt ipsa hc, hae autem ipsi e h ęquales sunt, & bc, ipsi ge, Circulus, qui Centro quidem e, interuallo autem eg describitur, secat ipsam e h. Secet vt ipse gk, & connectantur à communi Cir culorum sectione ad Centra rectę Lineae kd, ke. Quoniam itaque d Signum Centrum est Circuli hkf, ipsad K, ipsi dh ęqualis est, hoc est ipsi ac. Rursus quoniam e Signum Centrum est Circuli gk, ipsa e k ipsi eg aequalis est, hoc est ipsi be. Quoniam igitur duae ab, a c duabus de, dk sunt aequales, & be Basis, e k Basi, Angulus quoque bac, Angulo e dk est aequalis. Angulus ergo b ac, Angulo fde maior est.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
