Latin
SEQVVNTVR PROCLI
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 209
Unproofread scanNot analysed yet
e ele. se eieie ae ue a qe iehue aie equete ag. riur, vnumque Larùs vni Lateri aequale, aut quad aequis adiacet Angulis, an quad sub vno aequalium Argulorum subcendit: reliqua queque Latera resiquis Lateribus alterim alteri aequalia, &reliquum Angulum relique Angulo aqualen habebunt. TRiangula iuxta Latera, &Angulos, &Areas ad inuicem comparare volentem, necesse est aut Latera sola aequalia accipiendo, Angulorum aequalitatem quaerere: aut solos Angulos aequales sumendo Laterum aequalitatem inuestigare: aut Angulos, &Latera miscendo, Angulorum, &Laterum aequalitatem scrutari. Solos itaque Angulos quidem ęquales cùm accepisset Euclides, Latera quoque Triangulorum non potuit aequalia ostendere. aequiangula enim minima quoque maximis Triangula sunt, quum etiam iuxta Latera, comprehensaque spatia ab alijs superentur: Angulos autem Angulis illorum singillatim ęquales habeant. Sola verò Latera ęqualia cùm supposuisset, omnia aequalia esse demonstrauit per octauum Theorema, in quo duo sunt Triangula, quae duo Latera duobus Lateribus alterum alteri aequalia, Basimque Basi aequalem habent, haecque aequiangula, aequaliumque Spatiorum comprehendendorum vim habentia ostendun tur. &Elementorum institutor hanc additionem praetermisit tanquam per quartum necessariò consequentem, nullaque Demonstratione egentem. Latera autem, atque Angulos accipiens, vel vnum Latus vni aequale, vnumque Angulum vni aequalem accipere debuit: vel vnum Latus, duosque Triangulorum Angulos duobus aequales: vel contrà vnum Angulum, duoque Latera: vel vnum Angulum, &tria Latera: vel vnum Latus, &tres Angulos: vel plura etiam vno Latere, vnoque Angulo plures. Verùm vnum Angulum, vnumque Latus cùm accepisset, Propositum minimè ostendit, reliquorum scilicet aequalitatem. fieri enim potest vt duo Triangula iuxta vnum solum Latus, vnumque Angulum ęqualia existentia, quò ad reliqua prorsus inęqualia sint. Sit enim recta Linea ab Perpendiculariter crecta super rectam, Lineam cd, sit autem maior bd quàm bc, &connectantur ac, a d.