# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 21

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/21

& Arithmeticam quidem quod per se est Quotum contemplari, Musicam verò quod ad aliud, Geometriam autem Quam tum quatenus immobile est, & Sphęricam quod per se mouetur. Considerare praeterea hasce scientias Quotum, & Quantum non magnitudinem absolutè, neque multitudinem, sed quod iuxta vtrunque es definitum. hoc enim ab infinius ablatum scientias perpendere, ne eam quae vtrobique est infinitatem cognitione comprehendere vanum sit. Cùm autem hęc viri sapientissimi dicant, non sanè Quotum, quod in sensilibus ipsis est, neque Quantum illud, quod circa corpora excogitatur, nos intelligendum censebimus. nam horum (vt arbitror) contemplatio ad naturalem spectat scientiam, non autem ad Mathematicam ipsam. At quoniam vniuersorum vnionem, & diuisionem, identitatemque, vnà cum diuersitate, & praeter hęc statum, & motum ad ani mam complendam rerum opifex suscepit, ex hisque generibus ipsam constituit, quemadmodum Timęus nos docuit, dicendum quòd iuxta quidem ipsius diuersitatem, rationumque diuisionem, ac multitudinem consistens cogitatio, seseque intelligens esse & vnum, & multa, Numeros profectò sibi proponit, producitque, horumque cognitionem Arithmeticam: iuxta verò multitudinis vnionem, & secum communicationem, colligationemque Musicam sibi comparat, ideo etiam Arithmetica Musicam antiquitate pręcellit, cùm porrò anima quoque ipsa ab o pifice prius diuisa sit, deinde rationibus collecta, vt enarrat Plato. Rur susque iuxta quidem eum, qui in ipsa est statum actionem stabiliens Geometriam ex se se deprompsit, vnamque essentialem Figuram, & Figurarum omnium opifica principia: iuxta verò motum, Sphęricam. mouetur nanque ipsa quoque per Circulos, consistit autem semper eodem modo, ob Circulorum causas. Rectum inquam, & Circulare. & pro pterea hîc quoque Geometria Sphęricam, vt motum status pręcedit Quoniam autem cogitatio ipsa non ad eius infinita vi pręditam formarum conuolutionem, sed ad Finis iuxta genera ambitum respiciens hasce genuit scientias, idcirco dicunt ipsas à multitudine, magnitudinequ infinitum abstulisse, & circa finitum tandem versari. omnium siquidem principia, pariterque multitudinis, atque magnitudinis mens in ipsa cogitatione collocauit. cùm enim tota ad seipsam similium partium sit & vna, atque indiuisibilis, rursusque diuisibilis, formarumque ornatum educens, Finis, atque Infinitatis essentialis ex ipsis intellectilibus est par ticeps. verùm intelligit quidem ipsa ob Finem, gignit verò vitas, ra tionesque varias ob Infinitatem. Eius ergo intelligentię hasce consti tuere scientias iuxta eum, qui in ipsis est Finem, non autem iuxta vita Infini Quo Quorm & Quantum a Mathematico cons. deretur Digressio. Ex quibus Ani ma constitu: pifex ex Tin lententia. Quo cogitario hia hentana proda cat scias. Anima prius est diuisa, posse: collecta ex me te Piatonis in T neo & ideo Arithmesica p cedit Musicam. Geometria prę cedit Astronomiam, quia motu prior est status Cur dicant Pythagorei Mathematicam cir ca finitum versari. Cogitationis in telligentię iuxi suum Finc Ma thematicas scitias constituerunt ap. logus. Alia Mathem. ticarum Diui sio, ex Gemini sententia. Mathematicae scientiae parte Arithmetica Geometria Mechanica. Astrologia Perspectiua Geodaesia Canonica, siue Regularis. Supputatrix Excluditur Ars militaris à M

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
