# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 211

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, SEQVVNTVR PROCLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/211

Causa autem est quoniam Angulo Angulum ęqualem suscepimus non eum, qui ab aequalibus Lateribus continetur. Eodem sanè modo praesens quoque Theorema titubare videbitur, nisi iuxta iam dictam conditionem, aequale Latus sub vno aequalium Angulorum subtendens, vel aequalibus Angulis adiacens accipiamus. Sit enim Triangulum rectangulum a bc, Angulum, qui ad b Signum est rectum habens Latusque be majus Latere ba, & pro ducatur a b, & constituatur ad rectam Lineam bc, ad Signumque in eac, Angulo b a c, ęqualis Angulus b ed & coincidant bd, cd productae vsque ad Signum d. Duo itaque Triangula sunt a be, b ed vnum Latus he commune habentia, duosque Angulos duobus Angulis ęquales a be quidem, ipsicbd (Recti. n. sunt) bac autem, ipsi bed. sic .n. constituti fuere. Ae qualia igitur (vt videtur) Triangula sunt, ostenditur tamen Triangulum b de majus Triangulo a bc. causa autem est quoniam commune Latus be in Triangulo quidem a be vnum ęqua lium Angulorum subtendens accepimus, ipsum scilicet, qui ad a Signum est: in Triangulo verò bed, aequis An gulis adiacens. Opus erat igitur in vtrisque aut vnum aequalium Angulorum subtendere, aut ęquis Angulis adiacere. Hoc autem non obseruantes Triangulum illud aequale affirmamus, quod necessariò majus est. quomodo .n. Triangulum bed, Triangulo a be majus non est? constituatur .n. ad rectam Lineam be, ad Signumque in ipsa datum Porphy rius. Eudemus iGeometricis enat ratinnibus ad Thaletem ho Theorema referi Epilogu primae sectibis pr mi lib. Elemento rum Euch dis Documen tum. Pulchrconside ratio. c, Angulo a cb, aequalis Angulus sob. Angulus .n. bed maior est Angulo acb, quemadmodum etiam Angulus, qui ad a Signum est.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
