Latin
SEQVVNTVR PROCLI
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 212
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur duo Triangula sunt a be, befduos Angulos a b c, bea duobus Angulis cbf, be falterum alteri ęquales habentia, vnumque Latus commune ęqualibus Angulis adiacens ipsum scilicet bc, Triangula aequalia sunt. Maius est autem Triangulum bed, Triangulo bef. Majus igitur est Triangulo etiam ab c. Prius autem aequale ostensum fuit, propter cuiuslibet Lateris assumptionem. Haec ad praesentium quoque diligentiam Porphyrius nobis suppeditat. Eudemus autem in Geometricis enarrationibus praesens Theorema ad Thaletem refert. Nauigiorum . n. quae in Mari sunt distantiam eo modo, quo dicunt ipsum ostendere, hoc insuper vti (inquit) necesse est. Ex iam dicta autem diuisione omnem de Triangulorum aequalitate contemplationem breuiter assumemus, praetermissorumque causas dicere poterimus, tanquam mendaces suppositiones ipsas, vel tanquam superuacaneas redarguentes. &huc vsque finem habere Elementorum institutori primam sectionem statuemus, quippe qui Triangulorum quidem Constitutiones, ac Comparationes iuxra Aequale, &Inęquale fecit. &per Constitutionem quidem, ipsorum Essentiam tradidit: per Comparationem verò, Identitatem, atque Diuersitatem. tria . n. sunt, quę circa existentiam versantur, Essentia, Idem, &Alterum, tum in Quantitatibus, tum in Qualitatibus secundum subiectorum proprietatem. Ex his ergo tanquam imaginibus ostenditur quòd vnumquodque sibi ipsi idem est, à se ipsoque discrepat, propter eam, quae in ipso est multitudinem: omniaque eadem sibi inuicem sunt, &à se ipsis diuersa. etenim tum in vnoquoque Triangulorum, tum in pluribus vno Triangulis aequalitas, inaequalitasque reperta fuit.