# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 214

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, TERTII LIBRI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/214

Quorum vnum quidem est, Recta Linea Parallelas secante, Alternos Angulos aequales esse: alterum autem, Recta Linea Parallelas secante, internos Angulos duobus Rectis esse aequales: reliquum verò, Recta Linea Parallelas secante, externum Angulum interno, ex oppositoque iacenti aequalem esse. sufficiens enim est quodlibet horum Symptomatum demonstratum, rectas Lineas Parallelas affirmare. Hoc modo autem cęteri quoque Mathematici de Lintis disserere consueuerunt, vniuscuiusque speciei Symptoma tradentes. Apollonius nanque in qualibet Conicarum Linearum quid Symptoma sit ostendit, & Nicomedes in Conchoidibus, & Hippias in Quadrantibus, Perseusque in Spiricis. nam post ipsarum ortum quod ipsis per se, & secundum quod ipsum inest, assumptum, constitutam nobis formam à cunctis alijs distinguit. Eodem modo igitur Elementorum quoque institutor Parallelarum Symptomata primùm inuestigat.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
