# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 217

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, SECVNDA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/217

Quapropter non immeritò quae praetermissae, ijs, quae memoria dignę factę sunt sumptionibus è contrario se habent. Videtur autem Geometra hasce suppositiones elegisse, quęcunque vel affirmatione abundant, vel simpliciores sunt, atque idcirco ex ijs quidem Angulis, qui non ad eas dem sunt partes, solos internos, quos Alternos nuncupauit: ex ijs ve rò, qui ad easdem partes sunt, tum internos, tum vnum quidem internum, alterum verò externum accepisse: reliquos autem tanquam magis per negationem declaratos, vel tanquam magis varios deuitasse Veruntamen siue haec causa, siue alia dicenda sit, ex his manifestum est quot sunt ea, quae suppositiones ipsas consequuntur. Si in duas rectas Lineas recta incidens Linea, externum Angulum interno, & ex opposito iacenti, a leasdemque partes ęqualem fecerit, aut internos, & adeasdem partes iacentes duobus Rectis ęquales: Parallelę erunt inter se ipsę rectę Linex PRaecedens quidem Theorema Angulos non ad easdem quidem partes, intra autem rectas Lineas iacentes suscipiens, Parallelas esse inter se rectas Lineas ostendebat: hoc verò reliquas duas Suppositiones proponit, quarum vna quidem iuxta particulas t extrà) & intrà Angulos separat, altera verò ambos intrà supponit, eandemque conclusionem ostendit. Videbitur autem fortasse Elementorum institutor inconuenienter Theoremata partitus esse. nam opus erat aut tres suppositiones diuisim capere, triaque Theoremata facere: aut omnes in vno colligere Theoremate, quemadmodum fecit Hierapolita Aencas, qui compendium Elementorum scripsit: aut in duo diuidere volentem, ordinatam facere diuisionem, & seorsum quidem suppositione suscipere, in quibus Anguli aequales sunt, seorsum verò illam, in qua duobus sunt Rectis ęquales. in pręsentia autem in vno quidem Theoremate Alternos ęquales supposuit, in altero verò externum interno & internos, ad easdemque partes iacentes duobus Rectis aequales Quęnam igitur huiusce diuisionis fuit causa? An non ad Angulorum inter se, vel ad duos Rectos aequalitatem respexit, neque hac ratione proCur tre sumptio nes Angu lorum Eucli des fitermiserit. Propo Theo. 19. Comm. 2. Dubitatio Hierapoli ta Aeneas compendium Elemento rum scripsit. Solutio.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
