# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 219.1-4

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 219.1 to 219.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/219.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/219.1

proposita Theoremata ab inuicem separauit, sed ad illud, Angulos ad easdem, vel non ad easdem accipi partes? nam pręcedens quidem non ad easdem partes Angulos suscipiebat, tales siquidem Alterni sunt: hoc verò, ad easdem partes, vt etiam ex Propositione perspicuum est. Verùm quomodo quidem Elementorum institutor ostendit quòc internis Angulis aequalibus duobus Rectis existentibus, rectae Lineae sunt Parallelae, patet ex ijs, quae scripta sunt. Ptolemaeus autem in quibus demonstrare proposuit rectas Lineas, quę ab Angulis minoribus quàm duo Recti producuntur coincidere ad easdem partes, in quibus sunt Anguli duobus Rectis minores, hoc ante omnia Theorema osten dens, internis nempe Angulis aequalibus duobus Rectis existentibus Parallelas esse rectas Lineas, hoc modo ostendit. Sint duae rectae Lineae a b, cd, secetque ipsas quędam recta Linea e gfh, ita vt Angulos bfg, & fgd duobus Rectis aequales efficiat, dico quòd ipsae rectae Lineę Parallelę sunt, hoc est nunquam coincident. Si enim fieri potest coincidant dum producuntur b f,gd rectę Lineae in Signo k. Quoniam itaque recta Linea e fstetit super rectam lineam a b, Angulos a fe, b se duobus Rectis aequales efficit. Consimiliter autem quoniam fg super cd stetit, duobus Rectis aequales efficit egf, d gfAngulos. Quatuor igitur, bse, a se, cgf, dg fquatuor Rectis ęquales sunt, quorum duo b fg, fgd duobus Rectis supponuntur aequales. Reliqui igitur a fg, egfhi quoque duobus Rectis ęquales sunt. Si ergo rectae Lineę fb, gd duobus Rectis internis existentibus Angulis productae coinciderunt, & ipsae igitur fa, ge dum producuntur coincident. nam duobus Rectis Anguli quoque a fg, eg faequales sunt. aut enim in vtrisque partibus rectae Lineae coincident, aut in neutris, siquidem tum hi tum illi duobus sunt Rectis aequales. Coincidant itaque rectae Lineae fa, ge in Signol. Duae igitur lafk, leg krectae Lineae Spatium comprehendunt, quod est impossibile. Fieri igitur non potest vt internis Angulis aequalibus duobus Rectis existentibus rectae Lineae coincidant. Parallelae igitur sunt.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
