# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 22-2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/22-2

Cap. XIII. RVrsus autem quidam alio modo diuidendam esse Mathematicam censent, sicuti & Geminus. & vnam quidem eius partem in intellectilibus duntaxat, alteram verò in sensilibus versari volunt, haecque attingere. Intellectilia vtique appellantes quascunque inspectiones anima per se se exuscitat, sese à materialibus separans formis. Atque eius quidem, quae in intellectilibus versatur, duas longè primas, pręcipuasque ponut partes, Arithmeticam, & Geometriam: eius verò, quae in sensilibus officium, & opus explicat suum, sex, Mechanicam, Astrologiam, Perspectiuam, Geodaesiam, Canonicam, atque Supputatricem. Militarem autem artem, eam inquam, quae ad instruendas, coordinandasque pertinet acies, quam Graec (κnν) vocant, vnam aliquam ex Mathematices partibus dicendam esse non censent, vt quidam alij voluere, sed vti eam volunt, modò quidem arte supputandi, vt in enumerandis legionibus: modò verò Geodaesia, vt in diuidendis, dimetiendisque castrorum metationis campi spatijs. Quemadmodum porrò eo magis neque historiam scribendi, neque medendi artem Mathematices partem vllam esse dicunt, licet sępenumero tum Historici, tum etiam Medici Mathematicis vtantur Theorematibus. Rerum quidem gestarum scriptores, vel Climatum situs referendo, vel vrbium Magnitudines, & Dimetientes, vel Ambitus, & Circuitus colligendo: Medici verò, quam plurimas res in arte sua huiuscemodi vijs dilucidando. nam vtilitatem, quae in Medicinam ab Astrologia peruenit, ipse etiam Hippocrates ostendit, ac ferè omnes quicunque aliquid de opportunis temporibus, locisque dixere. Eadem sanè ratione, ille etiam, qui aciebus instruendis operam accommodat, Mathematicis quidem vtetur Theorematibus, nec tamen ob hoc erit Mathematicus, quanuis interdum quidem volens, quę numerosa est, paucissimam ostendere multitudinem, castra, suosque exercitus ad Figuram Circuli formet: interdum verò ad Figuram Quadranguli, vel Quinquanguli, vel alterius cuiusdam Multianguli, vbi plurimam apparere cupit. Cùm autem hae sint totius Mathematicae scientię species, Geom.tria rursus diuiditur in Planerum contemplationem, & Solidorum dimensionem, quę Stereometria vocatur.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
