# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 229

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, SECVNDA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/229

Si autem ad aliquam rectam Lineam, ad eiusque Signum duę rectę Lineę consequenter non ad easdem partes positae eos, qui deinceps sunt Angulos duobus Rectis ęquales fecerint, ipsae rectae Lineae in directum sibi inuicem erunt. Recta Linea igitur be rectae Lineae co in directum est. Sit rursus quaedam Figura rectilinea a b ctres habens Angulos solos duobus Rectis ęquales ipsos scilicet a, b. c, dico quòd Triangulum est, vnaque recta Linea est ipsa ac. Connectatur enim recta Linea b d. Quoniam igitur vtriusque ab d, dbc Triangulorum tres Anguli duobus sunt Rectis aequales, quorum Anguli ipsius a bc duobus Re ctis sunt aequales, reliqui porrò ad b, &d b duobus Rectis aequales sunt, & sunt ad rectam Lineam bd. In directum igitur est de, ipsi da. Vna ergo recta Linea est Latus ac. Similiter autem ostendemus quod Latus etiam a b, & Latus be vna recta Linea est. Triangulum ergo est Figura ab c. Si igitur Figura habens internos Angulos duobus Rectis aequales rectilinea fuerit, omnino

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
