# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 233

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/233

Non immeritò igitur Elementorum institutor aequum esse censet vt quae aequales, Parallelasque coniungunt, ad easdem partes coniunctionem faciant, ne aequalibus, atque Parallelis ipsis ac, b d suppositis, ipsas a d, & be coniungentes accipiamus, sed ipsas ab, & cd. hasce enim ostendit quidem aequales, & Parallelas: illas verò, Parallelas quidem nunquam, aequales autem in Quadrangulo quidem, & Parte altera longiori iam ostendimus, in Rhombo verò, & Rhomboide nunquam ostendemus. oppositum siquidem ostensum est, quòd inęquales sunt propter internorum, ad easdemque partes iacentium Angulorum inaequalitatem

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
