# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 235

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, TERTIA PARS PRIMI LLEMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/235

Haec quidem dicta sunt, quippe quae eam ostendunt differentiam, quae in Parallelogrammorum quatuor existentium diuisionibus reperitur. Illud autem silentio praetereundum non est, quod in hoc Theoremate artificiosum apparet, quòd Theorematum alia quidem vniuersalia sunt, alia verò non vniuersalia. Quomodo autem vtrunque horum dicimus, com memorabimus cùm Quaesitum partiemur, quod vnam quidem habet partem vniuersalem, alteram verò non vniuersalem. quanuis enim omne Theorema vniuersale quidem esse fortasse videretur, & omne, quod ab Elementorum institutore ostenditur huiuscemodi esse (que madmodum in praesentia quoque non solùm Latera, quae ex opposite sunt, & Angulos, aequales habere vniuerse de omnibus Parallelogrammis dici videtur, verùm etiam Dimetientem vnumquodque bifariam secare) attamen alia quidem vniuersè ostendi dicimus, alia verò non vniuersè. aliter enim vniuersale appellari consueuit quod de omnibus verum dicit, de quibus praedicatur: aliter autem quod omnia comprehendit, quibus idem Symptoma inest. vniuersale siquidem est & quòd omne ęquicrus tres Angulos duobus Rectis habet ęqua des, quoniam de omnibus aequicruribus verum est: vniuersale autem & quòd omne Triangulum habet tres Angulos duobus Rectis aequales, quoniam omnia comprehendit, quibus hoc per se inest. Quocirca primùm quoque hoc de Triangulo ostendi dicimus, tres Angulos duobus Rectis aequales habere. Iuxta hanc itaque significationem alia quidem vniuersalia Theorematum dicentes, alia verò non vniuersalia, praesens Theorema dicimus vnum quidem Quaesitorum vniuersale habere, alterum verò non vniuersale. nam hoc quidem, Latera, quae ex opposito sunt, & Angulos ęquales habere, vniuersale est, solis siquidem Parallelogrammis inest: hoc verò, Dimentientem Spatium bifariam secare, non vniuersale, quoniam non omnia comprehendit, in quibus Symptoma hoc inspicitur. etenim Circulis, & Ellipsibus hoc inest. Et videntur primae quidem rerum huiuscemodi notiones esse magis particulares: progressae autem, totum comprehendere. Cùm enim Antiqui contemplati fuissent quòd Dimeticns Epilogus Documeti. Digressic Puicherri ma d’ vniuersali con sideratio Theorematum alia rniuersas. lia, alia non vniuersalia Duples vniuersa. le.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
