Latin
TERTIA PARS PRIMI ELEMENTORVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 237
Unproofread scanNot analysed yet
TERTIA PARS PRIMI ELEMENTORVM. Parallelogramma, quae Super eadem Basi sunt, &in eisdem Parallelis, inter se sunt aequalia. QVemadmodum Theorematum alia quidem vniuersalia, alia vero particularia esse dicebamus, &quemadmodum haec diuidentes su biungebamus quòd etiam alia quidem Simplicia, alia verò Compo sita, quidque horum vnumquodque sit ostendebamus, ita sanè iuxta aliam distinctionem alia quidem Localia esse dicimus, alia verò non Localia. Voco autem Localia quidem, quibuscunque idem Symptoma in toto quodam loco accidit: Locum verò, Lineę, vel Superficici situm, f Praeter quam quòd ex Seretia Elemetorum istiruto ris omne Parallelo gramum ma nifestum Quadrila terum est. Propon. Theo. 25. Com. 9.