# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 237.5-6

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, 237.5 to 237.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/237.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/237.5

Angulus enim, qui ad b Signum, vnus est Rectus, & tertia Recti pars, & vnus quisque Sexanguli Angulus, cùm aequiangulum fuerit. aequale praeterea est Latus ab Lateri bc, aequilaterum enim est positum. vterque igitur Angulorum bac, bea tertia Recti pars est. Anguli ergo fac, à ed Recti sunt. Quapropter ipsa afipsi cd Parallela est. Similiter autem reliqua etiam, quę ex opposito sunt Latera, Parallela esse ostendemus, & in Octangulo Simili ter, atque in reliquis. Si itaque Parallelogrammum est quod à Paral lelis ex opposito iacentibus Lateribus comprehenditur, in non Qua drilateris etiam Parallelogrammum erit. Quòd autem apud Ele mentorum institutorem Parallelogrammum quadrilaterum est, patet. Fit autem perspicuum in illo potissimùm Theoremate, in quo an Parallelogrammum, quod eandem cum Triangulo habet Basim, & in eisdem est Parallelis, Trianguli duplum esse. hoc enim in solis Quadrilateris verum est.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
