Latin
TERTIA PARS PRIMI ELEMENTORVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 239
Unproofread scanNot analysed yet
quantùm nanque Parallelas producimus, tantùm Parallelogrammorum quoque Longitudines augere possumus. quonam pacto autem dum hoc fit Spatiorum aequalitas maneat, non immeritò forsan aliquis quaerat. nam si Latitudo quidem est eadem, Basis siquidem vna: Longitudo verò maior, quo nam modo Spatium quoque majus non erit? Es igitur hoc quidem Theorema, &quod de Triangulis sequitur ex eo rum numero, quae admirabilia Theoremata in Mathematicis disciplinis appellantur. executi sunt enim Mathematici quoque in Thecre matibus, quemadmodum Stoici in Argumentis Locu, qui admirabilis vocatur, &ponunt hoc etiam Theorema è numero eorum esse, quae huiuscemodi sunt. Stupet itaque vulgus statim cùm Longitudo multiplicata Spatiorum aequalitatem non destruit, eadem existente Basi. Dicendum tamen quòd maximam habet vim Angulorum aequalitas, atque inaequalitas ad augenda, diminuendaue Spatia. quantùm enim Angulos inaequales efficimus, tantùm Spatium magis diminui mus, si Longitudo, Latitudoque eadem maneret. Longitudinis igi tur accretione opus est, vt aequalitatem seruemus. Sit enim exempli gratia, Parallelogrammum a bed, &producatur Latus ac in infinitum, sit quod hoc fortasse rectangulum, &in Basi bd alterum constituatur, sitque illud be fd. Quòd itaque aucta sit Longitudo, constat. majus enim est Latus be, Latere ab, cùm Angulus, qui ad a Signum est, rectus sit. verùm hoc necessariò factum est, inaequales siquidem facti sunt Anguli ipsius be fd Parallelogrammi, &alij quidem Acuti, alij verò Obtusi. hoc autem euenit eò quòd be Latus accedit quodammodo ad Latus bd, Spatiunque contrahit. Sumatur enim verbi causa ipsi a b, aequalis bg, Parallelaque per Signum g, ipsi bd ducatur, quae fit gh. Est igitur &Longitudo Parallelogrammi bdgh Longitudimi Parallelogrammi ab cd aequalis, Latitudoque eadem, Spatium Dubiratio tudium, Praesens Theoremaè è numero adi rabilium Marhema ticis Theo rematum, Quid sit Locus ad mirabilis apud Mathematicos apud Sto cos Re sponsio ad dubita tionem rudium. D monstras quàd Lon gitudinis eccretione opus ē ad Spatio ęquali arê seruanda accretioni Longitudi nis Para logram. rum ęqualium, eit locipse] Para lelarum L nearum Pulchrum Isoperim trorum Pa rallelogri morum Quadrangulum quide maximum est Rhomboides verò minimum. Ex hoc lo co, &ex 13. con. lib. 3 habesc Procli irentio erat: tam Euclidi Elementa rem istiturio nè exponere Documen rum Trapexium quid. Reliq diu huius The orematis Casas †ex hoc lo co. id est róne loci