# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 243

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, TERTIA PARS PRIMI ELEMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/243

Parallelogrammum ergo est ipsum cb, habetque eandem Basim cum vtroque Parallelogram morum ab, cd, & in eisdem est Parallelis. Parallelogrammum igitur ab Parallelogrammo cd est ęquale. Si quis autem neque communem habentes partem, neque à se inuicem separatas Parallelogrammorum Bases supponat, verùm quod solùm reliquum est se inuicem tangentes in vno Signo, vt in Parallelogrammis ae, ed, dicemus quòd Basis be, Basi ef, & Lateri ed est aequalis. Quamobrem & rectalinea cb, rectae Lineae de aequalis, & Parallela est. quae enim aequales, & Parallelas conlungunt, aequales & ipsae, Parallelęque sunt. Parallelogrammum igitur est ipsum bd, & est super eisdem Basibus, & ineisdem Parallalelis cum ipsis cb, de Parallelogrammis. Aequalia ergo sunt eb, de Parallelogramma. At nos quidem iuxta primam notionem Theorematis Constructiones diuisimus cùm dicebamus Bases aut communem habere partem, † aut tangere tantùm se inuicem, aut à se inuicem distare Fieri autem potest vt quanuis se se tangant quemadmodum ipsę be, ef, totum de Parallelogrammum extra Latus ce supponatur, vel co Latus congruens ipsi a e rectae Lineae, vel Latus ce secans Latus ac, vel Latere ac producto vsque ad Signum h Latusc e cadens tanquam Dimetiens Parallelogrammi he, quando & d fLarus idem fuerit cum recta Linea af, vel ce Latus secans Latus a h, vel a hLatere producto vsque ad k Signum Latus ce cadens extra Signum h, & Latus dfsecans Latus a h vel congruens Fran

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
