Latin
FRANCISCVS BAROCIVS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 248
Unproofread scanNot analysed yet
Veruntamen quoniam varietatem hanc apud Proclum ipsum videre potes, in fine enim Diuisionis huius Casus commentarium deficit, ideo in ea non amplius immorandum arbitror. Talis quidem est Diuisio Casuum, quam aggressus est Proclus noster in pręsenti commentario, in quo non extat nisi Casus illius Diuisio, qui Bases aequales Pa rallelogrammorum in vno tantùm Signo coniunctas supponit: reliquorum autem duorum Casuum diuisiones cum Demonstrationibus Theorematis in Singulis Casibus desiderantur, sorsan cum quadam etiam pulchra consideratione, aut documento in fine commentarij, vt autoris mos est. multa enim pulcherrima ab ijs, qui ingenio valent ex hoc, praecedentique Theoremate colligi possunt, quae ad vniuersam Geometriam maximè conducunt. Verumenimuero de Diuisione quidem hęc sufficiant. Demonstrationes autem pręsentis Theorematis iuxta singulas Casuum partes tum quia faciles sunt, tum breuitatis causa in pręsentia silentio inuoluam. aptior enim erit locus in commentarijs nostris diffusius, &singillatim eas examinare. Hęc erant mihi dicenda lector beneuole de imperfectione huius commentarij, quod si aliquando integrum ad manus meas peruenerit vnà cum sequentis vndecimi commentarij principio, quod etiam in omnibus exemplaribus imperfectum est, te participem facere polliceor.