Latin
SEQVVNTVR PROCLI COMMENTARIA
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 251
Unproofread scanNot analysed yet
miserit Eu clides The oremata Demonstr ne reliquo ru duoru Aequalia Triangula, quae super aequalibus sunt Balibus, &ad caldem partes, in eisdem sunt Parallelis. ESt &modus Conuersionis idem in hoc, &Demonstratio similis, &quę ab Elementorum institutore Deductionis ad impossibile praetermissa est pars eodem modo demonstratur, &non est opus eadem repetere. Cùm autem tria haec sint in dictis Propositionibus, super aequalibus, vel eisdem esse Basibus: in eisdem Parallelis: &aequalia esse Triangula, &Parallelogramma, manifestum est quòd duo semper contexentes, vnum verò relinquentes, variè conuertimus. aut enim Bases easdem, vel aequales supponemus, in eisdemque Parallelis Triangula, &Parallelogramma, &faciemus quatuor Theorema ta: aut aequalia ipsa suscipiemus, &Bases easdem, vel aequales, &faciemus alia quatuor, quorum duo quidem omisit Elementorum institutor, ea nempe quae sunt in Parallelogrammis, reliqua verò duo ostendit, ea porrò quae in Triangulis sunt: aut &cùm aequalia sumpserimus, &in eisdem Parallelis, reliquum ostendemus, quòd vtique vel super eisdem sunt, vel super aequalibus Basibus, &faciemus alia quatuor, quae sanè omnino etiam dimisit Elementorum institutor. in hisce nanque eadem est Demonstratio, nisi quòd duo ex his quatuor per se vera non sunt. non enim aequalia Parallelogramma, vel Triangula, &quę in eisdem sunt Parallelis, necessariò super eadem Basi sunt. sed totum hoc, in hisce suppositionibus verum est, quòd super eisdem sunt Basibus, vel super aequalibus. alterum autem non omnino sumptas suppositiones consequitur. Quapropter cùm decem sint omnia haec Theoremata, Sex quidem Geometra perscripsit, quatuor verd praetermisit, ne rursus eadem ratione frustra laboret, cùm eadem sit Demonstratio. ostendatur enim in Triangulis quòd si aequalia fuc rint, in eisdemque Parallelis, aut super eisdem, aut super ęqualibus Basibus erunt. non sint enim, sed si fieri potest sint a be, de f Triangula, quae hoc modo se se habeant in Basibus inaequalibus, ipsis scilicet be, ef, &sit maior ipsa be, &abscindatur bh, quae sit aequalis ipsi e f, connectaturque ipsa a h.