Latin
FRANCISCI BAROCII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 256-2
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCI BAROCII Scholia ad Lectorem. O C rursus in loco Lector beneuole silentio prętereundum non est, quòd in omnibus ferè, quę hucusque vidimus exemplaribus maximam hîc imperfectionem inuenimus. nam prae sens quidem quintusdecimus Commentarius finem versus mutilatus est, totus verò sextusdecimus quadragesimae secundae Propositionis commentarius, vnà cum principio septimidecimi desideratur, praeter quàm quòd legimus in vno solo exemplari quaedam verba, quae videntur quintundecimum commentarium reddere integrum, &incipiunt ibi C si reliqua ducta fuerit) vsque ad finem commentarij, vt videre potes in Exemplari graeco Basileae impresso, in quo verba illa non leguntur, quippe quae (vt arbitror) Procli germana non sunt, sed ab aliquo addita videntur ad perficiendam Demonstrationem, quam autor inceperat. Vnde sanè ca cuiusmodi se se nobis graecè obtulerunt, eiusmodi latinè reddidimus, quoniam re quidem vera Demonstrationem absoluunt, proptereaque habendae sunt ei gratiae, qui haec addidit, quaerere tamen huiusce commentarij finem, qui constet ex proprijs Procli verbis, desistendum non est.