# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 262

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, FRANCISCI BAROCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/262

Haec candidissime Lector erant mihi recensenda, vt quae in Procli commentariijs desiderantur tibi prae oculis ponerem, de quibus ea, qua potero cura, ac diligentia quaerere, atque inuestigare non cessabo quousque reperiantur, vt totum hoc volumen integrum, in eademque perfectione, qua Autor illud perscripsit restituam, & renatę Foenicis instar reuiuiscere faciam, atque ijs omnibus, qui Mathematici euadere cupiunt nouum hoc Mercurij, Mineruaeque iandiu desideratum munus impertiar. Quòd si ante mearum expositionum emissionem hosce defectus inuenire non potuero, meis additamentis ea, quę mutilata sunt perficere pro viribus enitar. De his autem hactenus. Sequuntur Procli Commentra. Complementa Parallelogrammorum circa Dimerientem cuiuscunque Parallelogrammi consistentium, inter se sunt aequalia. Principium huinc commentarii desideratur: 4 vt Parallelogramma inuicem non coniungantur iuxta vnum Signum, quodque porrò Complementa non sunt quadrilatera, oportet hunc quoque ponentem Casum idem accidens perspicere. Sit enim Parallelogrammum a b, quod habeat Parallelogrammack, di circa eandem Dimetientem, sit autem inter ipsa quaedam KI recta Linea, quae sit Dimetientis pars. Rursus itaque eadem dices, nempe Triangulum a ed aequale Triangulo bc d, & Triangulum e ck Triangulo kef, necnondgl Triangulum dhi Triangulo. Reliqua igitur a gIKe quinque Laterum Figura, reliquę b fklh quinque Laterum Figurae aequalis est. Haec autem erant complementa. Si verò neque coniungerentur Parallelogramma iuxta Signum, neque distarent ab se inuicem, sed inuicem intersecarent, eadem hoc quoque modo Demonstratio erit.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
