Latin
FRANCISCI BAROCII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 268
Unproofread scanNot analysed yet
Et si ergo decem Laterum Figura Rectangulum illud fuerit, in octo quide Triangula eam dissoluemus, vni autem aequale constituemus Paralle logrammum, &septies aequalia reliquis applicantes, habebimus id, quod quaeritur. Ex hoc autem (vt arbitror) Problemate pri sci incitati aequale Circulo Quadrangulum describere quaesierunt Si enim Parallelogrammum tuicunque Rectilineo aequale reperitur, quaestione dignum est, num rectilineae quoque Figurae possint Curuilineis aequales ostendi. Et Archimedes ostendit quòd omnis Circulus Triangulo rectangulo aequalis est, cuius vna quidem earum, quae excunt ab eius Centro ad Circunferentiam Linearum vni ex ijs, quae circa rectum Angulum sunt Trianguli Lateribus: Ambitus verò, Basi aequalis est. Verùm haec quidem alibi. ad ea verò, quae consequuntur eamus. A Data recta Linea Quadrangulum describere. I, TIV INdiget quidem hoc Problemate potissimùm in sequentis TheoVidetur autem duorum in Rectirematis Constructionem. lineis optimorum ortus tradere voluisse, aequilateri nempe Trianguli, &Quadranguli. quoniam sanè ad constitutionem quoque mundanarum Figurarum, &praecipuè earum quaruor, quarum &ortus est, &dissolutio, hisce Rectangulis opus est. nam Icosaedrum quidem, &Octaëdrum, &Pyramis ex aequilateris Triangulis constant: Cubus autem, ex Quadrangulis. Idcirco mihi videtur praecipuè illa quidem constituere, haec verò describere. conuenientia nanque hisce Figuris haec nomina reperit. nam illud quidem quatenus ex multis construitur, Constitutione: hoc verò quatenus ab vno exoritur Latere, Descriptione indiget.