# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 269

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, FRANCISCI BAROCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/269

non enim quemadmodum habemus Quadrangulum cùm datae rectae Lineę numerum in seipsum multiplicauerimus, eodem modo & Triangulum, sed cùm aliunde ad rectae Lineae Extrema Lineas rectas coniunxerimus, vnum ex his aequilaterum Triangulùm construimus. & Circulorum descriptio prodest ad inueniendum Signum illud, à quo rectas Lineas ad Extrema propositę rectae Lineae connectere oportet. At haec quidem conspicua sunt Ostendendum est autem quod rectis Lineis, à quibus Quadrangula descri buntur aequalibus existentibus, ipsa etiam aequalia sunt. Sint enim aequales ipsae ab, ed rectae Lineae, & ab ipsa quidem a b describatur ab eg Quadrangulum, ab ipsa verò cd, ipsum edhf, & connectantur gb, hd rectę Lineae. Quoniam igitur rectae Lineae ab, cd aequales sunt, ipsae etiam ag, he sunt aequales, aequalesque Angulos comprehendunt, & Basis gb Basi hd aequalis, & Triangulum a bg Trian gulo ed h, & ipsorum duplicia sunt aequalia. Quadrangulum ergo a c Qruadrangulo e f inaequale non est. Veruntamen Conuersum quoque verum est. Si enim Quadrangula sunt aequalia, rectae etiam Lineae, à quibus descripta sunt aequales erunt. Sint enim Quadrangula aequalia ipsa af, eg, & ponantur ita vt in directum sit Latus ab Lateri be. cùm itaque Anguli recti sint, recta quoque Linea fb rectae Lineae bg in directum est. Connectantur fe, ag, af, e grectae Lineae. Quoniam igitur a f Quadrangulum aequale est eg Quadrangulo, & a fb Triangugulum cbg Triangulo est aequale. commune apponatur bef TrianCur Eucli des vnum horum consti tuat, alterum describat Quo ex Circulorum descriptio ne oriatu Triangulum ęqu laterum. Documen. Demo cuiuldam vtilil simi Theq1 depedet ex Definitione Quadranguli. Demonstra ti Theore Conuer. sum, eiusque Demo. Theo 33 † rectum An gula cophendentio. Praesens Theo. ad Pythagorâ referi qui etiam sacr ficauit i i uentione vide Vi ctruuium. Euclidis commen da io Vide Proponi Sexti

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
