Latin
FRANCISCI BAROCII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 271
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio igitur, quae demonstrat formam, quae à Latere rectum Angulum subtendente fit siue Quadrangularis sit, siuc qualiscunque alia, aequalem formis, quae à Lateribus circa rectum An gulum existentibus priori similes, similiterque descriptae sunt, quod dam magis vniuersale ostendit, quodque scientiae gignendae magi vim habet quàm illud, quod ratio illa ostendit, quae Quadrangulum solum Quadrangulis ęquale affirmat. ibi enim &causa manifestat fit vniuersali ostenso, quòd vtique Anguli rectitudo aequalitatem praebet formae, quae à subtendente ipsum Latere describitur, ad omnes formas, quae à Lateribus ipsum comprehendentibus priori similes similiterque descriptae sunt. quemadmodum Hebetudo quidem, ex cessum: Acumen verò, diminutionem. Quomodo itaque ostenditur Theorema, quod in sexto libro est, ibi perspicuum erit. Quomodo autem praesens verum est, nunc consideremus, hoc tantum adiicientes, quòd hîc vniuersale non debet ostendi ab eo, qui nihil de rectilinearum Figurarum similitudine docuit, neque omnino aliquid de Proportione ostendit. multa enim eorum, quae hîc magis particula tim, in illo magis vniuersè per eandem viam ostensa sunt. Ostendit igitur Elementorum institutor in praesentia Propositum à communi de Parallelogrammis contemplatione. Cùm autem rectangula Triangula duplicia sint, alia quidem aequicrura, alia verò scalena, in aequicruribus quidem nunquam inueniemus Numeros, qui Lateribus congruant. non est enim quadrangulus Numerus quadranguli Numeri duplus. nisi quis proximiorem dicat. qui enim à Septena rio fit eius, qui fit à Quinario duplus est, Vnitate deficiente. in scalenis verò fieri potest vt Numeri suscipiantur, &euidenter nobis osten ditur quod à subtendente rectum Angulum fit, aequale ijs, quae à Lateribus circa rectum Angulum existentibus fiunt. huiusmodi enim est quod in Libro de Republica est Triangulum, cuius rectum An gulum Ternarius, &Quaternarius continent, Quinarius autem eum subtendit. Quod igitur à Quinario fit Quadrangulum, aequale est ijs, quae ab illis fiunt. hoc enim est vigintiquinque, quae autem ab ill fiunt quod quidem à Ternario, nouem, quod verò à Qu aternario sedecim. Perspicuum ergo est in Numeris quod dicitur. Traditę autem sunt &viae quaedam inuentionis huiuscemodi Triangulorum, quarum vnam quidem ad Platonem referunt, alteram verò ad Pythagoram, quippe quae ab imparibus orta est Numeris. ponit enim datum imparem Numerum tanquam minus Latus eorum, quę circa rectum Angulum sunt, &cùm acceperit cum, qui ab ipso fit quadrangulum †ostendi Causa pas sionis tum huius, tum 31. Theo. sexti Elem. es ipsa Angu Is rectuudo, quaemadmodum He betudo, &Acumen ex cessus, dimi nutionisque causę sunt Ex hoc lo co, &ex con. 9. hui tii habes 9 Procl itentio crat tota Eucl dis Eleme tarem istitu tionem exponere. Notandum †nobis Digressio. Duplex re ctagulum Triaculum No iuenitr quadrangulus Numerus quadranguli Numeri duplus quod pbat Capans i10. Alemento rum De hoc Triangule vide Plato ne in Rep. Duae sunt vis, quibsiue niunt Tria gula recta