# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 271-2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, FRANCISCI BAROCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/271-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/271-2

quae à reliquis, aequale fuerit, Triangulum rectangulum est, quippe quod eum, qui à reliquis comprehenditur Angulum, rectum habet. & Demonstratio quidem Elementorum institutoris conspicua est. Triangulo autem existente a be, & habente Quadrangulum, quod describitur à Latere ac, aequale Quadrangulis, quae à Lateribus ab, be describuntur, cùm in ipso Triangulo Lateri bc à Signo b recta Linea ad Angulos rectos excitetur, si quis dicat quòd ad alteras partes recta Linea ad Angulos rectos est excitanda, & non ad eas, ad quas Elementorum institutor excitauit, dicemus quòd sermo hic impossibile ait. neque enim intra Triangulum ipsam cadere possibile est, neque extra, sed nulla alia est, quàm ipsa ab. nam si fieri potest cadat, vt ipsa be. Quoniam itaque Angulus e be rectus est, Angulus certè ef bacutur est. Quamobrem reliquus a fb obtusus erit. Maius est igitur Latus ab, Latere bf. Ponatur ergo ipsi ab aequalis, quae sit be, & connectatur ec. Quoniam igitur Angulus e be rectus est, Quadrangulum quod à Latere ec describitur, aequale est Quadrangulis, quae a Lateribus e b, be describuntur. Verùm ipsa e b ipsi ba, est aequalis. Qua drangulum ergo, quod describitur à Latere ec, aequale est Quadrangulis, quae à Lateribus ab, be describuntur. Eisdem autem aequale erat illud etiam, quod à Latere ac describitur. Aequale igitur est quod à Latere ec, ei, quod à Latere ac describitur Quadrangulo. Et ipsa e cergo ipsi ac aequalis est. Erat autem, & ipsa eb recta Linea aequalis rectae Lineae ab. Duae igitur be, ecrectę Lineae, duabus b a ac rectis Lineis aequales altera alteri super recta Linea be constituta sunt, quod nequaquam fieri potest. Non cadet ergo intrà recta Linea, quae ad Angulus rectos excitatur. Atqui neque extrà ad alteras ipsius a b rectę Lineę partes. Si enim fieri potest cadat, vt ipsa bg, & sit aequalis ipsi a b ipsa bg, & connectatur eg. quoniam itaque Angulus g bc rectus est, Quadrangulum, quod à Latere ge describitur, aequale est Qua drangulis, quae à Lateribus bg, be describuntur. Erat autem & quod à Latere ac, aequale ijs, quae à Lateribus ab, bc, aequalis verò est a b ipsi I stantia

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
