# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 29

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, PRIMI LIBRI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/29

Quonam demum pacto huiusce scientiae rationes tales queunt permanere, vt conuinci nullo modo possint: cùm sensiles quidem formae, atque figurae magis, & minus suscipiant, mobiles omnes, atque mutabiles existant, omnique sint materiali varietate refertae, & aequalitas quidem vnà cum sibi contraria inaequalitate subsistat: impartibilia verò, secundum partitionem, interuallumque sint progressa? Quòd si extra materiam sunt subiecta Geometriae, formaeque purae, & à sensilibus separatae: impartibiles proculdubio omnes erunt, & incorporeae, & magnitudinis expertes. Extensio nanque, tumor, omninoque interuallum propter materiale receptaculum formis aduenit, quod impartibilia quidem, partibiliter: dimensione autem carentia, vnà cum dimensione: immobilia verò, mobiliter suscipit. Quomodo ergo rectam lineam, triangulum, cir culumque secamus? Quomodo angulorum differentias dicimus ipsorumque, & figurarum accretiones, atque decretiones, vtputa tri angularium, vel quadrangularium? Quomodo circulorum, vel re ctarum linearum contactus? Cuncta enim hęc partibilem esse Geometricam ostendunt materiam, neque in impartibilibus insidere rationibus. At dubia quidem talia sunt, praeter illud etiam quod Plato in cogitatione positas quidem Geometriae formas appellat, progredi autem nos à sensilibus ad huiuscemodi formas, exurgereque à sensu ad mentem concedit, tametsi (vt superius diximus) quae in cogitatione sunt rationes indiuiduae sint: & nullo interuallo distent: & se cundum Animę proprietatem subsistant. Si autem & rebus ipsis, & Platonis doctrinae conuenientes reddendae sunt rationes, hoc pacto diuidentes dicamus. Omne vniuersale, vnunque plura continens aut in singularibus excogitari innatum est, apparereue tale, quod existentiam quoque in his habeat: inseparabile abipsis existat: in ipsisque dis positum sit, ac distributum: & cum his vel simul moueatur, vel firmiter, immobiliterque consistat: Aut ante multa subsistere, multitudinisque gignendae vim habere, multis à sese imagines praebens, & ipsum impartibiliter quidem praestructum eis, quibuscum parricipat varias autem ad secunda participationes suggerens: Aut excogitatione à multis formari, & existentiam gignentem habere, postremoque multis insidere. Iuxta enim has trinas subsistentias comperiemus (vt censeo) alia quidem ante multa, alia autem in multis, alia verò, quae per respectum, quem habent adipsa, praedicationemque subsistunt. Terrium argumentum Secundum membrum Primo argumentum, Secandum argumatum Tertium argumentum. Quartum argumentum ab attoritate Plato nis in 7. de Rep. vide cria Arist 2 phisico. & 3. de aia Solutio Diuisio ip sius vniues salis. Triplices vniuersales forma sunt. Duplex materi ex sente tia Arist 17. meta Duplex vniuersale, quod in multis est Arist. 3.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
