# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 30

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, PRIMI LIBRI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/30

de aia, tex Plato in Timęo Phantasimedia est inter sen sum & mi rem. subsistunt. Triplicibus autem (vt vnico verbo absoluam) vniuersalibus formis existentibus, eius formae, qua multa participant, quęque in multis est, & particularia complet, differentias, iuxta subiectam ma teriam considerabimus. Ipsiusque participantia duplicia ponentes, vna quidem sensilia, altera verò in phantasia subsistentia (materia siquidem duplex est: vna quidem eorum, quae sensui coniugara sunt: altera verò eorum, quae sub phantasiam cadunt, vt quodam in loco & Aristoteles ait) id vniuersale, quod in multis est distributum, duplex esse concedemus. Alterum quidem sensile, tanquam quo sensilia participent: alterum verò imaginabile, tanquam quod in phantasiae multitudinibus subsistat. Phantasia nanque propter motum formantem, atque eò quòd cum corpore, & in corpore subsistit: partibiles semper, & diuisas, & figuratas fert impressiones. Et quicquid ab ea cognoscitur, talem sortitum est existentiam. Vnde sanè & mentem passibilem eam quispiam vocitare non dubitauit. Atqui si mens est, quonam modo non impassibilis est, nec materiae expers? Sin autem cum passione agit, quopacto adhuc mens vocabitur? Iure .n. optimo impassibilitas quidem menti, intelligentique naturae competit: passibile verò, ab illa longè abest essentia. Sed (ni fallor) ipsius inter maxime primas, atque postremas cognitiones medietatem explicare volens, simul & mentem ipsam vocitauit, tanquam primis similem, & passibilem, iuxta eam, quam habet cum postremis cognationem. Nam primae quidem cognitiones, figurarum, formarumque expertes sunt: intellectilia in sese comprehendentes, & circa sese agentes, & eis quae sub cognitionem cadunt coniunctae, abomnique impressione, ac passione aliunde adueniente immunes. Vitimę verò, per instrumenta sese exercent, & passiones potius sunt, cogntiones extrinsecus admittentes, vnaque cum subiectis sese commouentes. Tales enim (inquit Plato) sunt sensus, qui ex violentis passionibus fiunt. At phantasia medium inter cognitiones obtinens centrum, excitatur quidem à sese, promitque id, quod sub cognitionem cadit: eò autem quod extra corpus non est, ab illa vitae impartibilitate ad partitionem, & interuallum, & figuram, ea, quae sub ipsius cadunt cognitionem deducit. Et ideo quicquid nouerit, impressio quędam est, & forma intelligentię. Circulum que vnà cum suo cognoscit interuallo, ab externa quidem materia immunem, intellectilem verò, quae in ipsa est materiam habentem. Atque idcirco non vnus tantum in ipsa est circulus, quemadmodum neque in sensilibus. Simul nanque apparet distantia, majusque, & minus, necnon circulorum, ac triangulorum multitudo. Si igitur in sensilibus circulis vniuersale distributum est, quod vnumquenque etiam ipsorum, circulum perficit, omnesque sibijnuicem similes, vna ratione subsistentes, magnitudinibus verò, vel subiectis differentes: In ijs etiam, qui in phantasia sunt circulis est quoddam commune, cuius omnes illi circuli participes sunt, & iuxta hoc eandem omnes habent forniam, inest autem ipsis differentia iuxta vnum hic tantùm, in phantasia, scilicet magnitudinem.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
