# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 33-2

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/33-2

Cap. II. DE ipsa verò scientia, quae horum contemplandorum vim habet deinceps dicamus. Geometria igitur est Magnitudinum, & Figurarum, & in his existentium Terminorum, & Rationum, quae in ipsis sunt, & earum, quae circa haec contingunt Passionum, variarumque Positionum, ac Motuum cognitrix. Ab impartibili qu dem Signo progrediens, ad Solida autem vsque descendens, multiformesque ipsorum differentias inueniens. Rursusque à compositioribus ad simpliciora, & ad horum recurrens principia. Compositionibus enim, ac Resolutionibus vtitur, semper quidem à suppositionibus incohans, principia quoque à pręuia sibi assumendo scientia: cunctis verò Dialecticis vijs vtens. In principijs quidem, formarum Diuisionibus à generibus, Definientibusque orationibus. In eis autem, quae post principia sunt, Demon strationibus, ac Resolutionibus. Vt & à simplicioribus varia magis ostendat prodeuntia: & ad ipsa rursus redeuntia. Et seorsum quidem de sibi Subiectis verba faciens: seorsum autem de Pronunciatis, à quibus ad Demonstrationes exurgit: seorsum verò de per se Accidentibus, quae Subiectis quoque inesse ostendit. Vnaquaeque .n. scientiarum aliud quidem habet genus, circa quod versatur, cuiusque pas siones sibi considerandas proponit: alia verò principia, quibus vtitur in Demonstrationibus: alia autem, quę per se insunt. Et Pronunciat? E quiquidem communia sunt omnibus (licet singulae propriè ipsis in subiecta sibi vtantur materia) genus verò, & per se accidens diuersum. GeomeGeometrię igitur subiecta quidem sunt, Triangula, Quadrangula, Cirtrię subieculi, Fguraeque prorsus, ac Magnitudines, harumque Termini. Quae Cta. Geome autem his per se insunt, Diuisiones, Rationes, Contactus, Aequalitates, trię acci dentia Applicationes, Excessus, Defectus, huiuscemodi omnia.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
