# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 33

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, PRIMI LIBRI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/33

Et quod promit quidem, cogitatio est: à quo autem promuntur forma, quae in cogitatione est: in quo verò est id, quod promitur, passibilis, quae vocatur mens. Quae sese circa verae mentis impartibilitatem obuoluit, & à sese purae intelligentiae vim ab interuallo immunem separat, & sese iuxta omnes informes species conformat, omniaque prorsus euadit, ex quibus constat cogitatio ipsa, & quę in nobis est impartibilis ratio. Hęc demum de Geometrica erant nobis dicenda materia, cùm haud ignoraremus quęcunque Porphy rius quoque Philosophus in Miscella neis conscripsit, & quaecunque quamplurimi Platonicorum describunt. Haec autem Geometricis tra ctationibus magis conuenire arbitrati sumus, & Platoni, qui quę Geometriae subijciuntur ea esse vult, quae sub cogitationem cadunt. Haec enim sibi inuicem congruunt: quoniam Geometricarum formarum causae quidem, per quas cogitatio etiam demonstrationes profert, in ipsa praeextiterunt cogitatione: ipsae verò singulae, quae diuiduntur, ac componuntur Figurae, in phantasia sitae sunt. Quae scientia, Geometria sit.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
