# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 35

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/35

ctiua, & Speculari, Arithmetices ergo, ac Geometriae principia quidem ab aliarum principijs differunt, harum verò duarum suppositiones distant quidem inuicem iuxta eam, quam diximus differentiam, inuicemque conue niunt. Quapropter eorum etiam, quae in eis demonstrantur theore matum, alia quidem sunt ipsis communia, alia verò vtrique propria Nam illud quidem, omnem rationem exprimi posse, soli competit Arithmeticae: Geometriae verò minimè. Sunt enim in ipsa ratione etiam, quae exprimi non possunt. Illud quoque, quadrangulorum gnomones secundum minus terminari, Arithmeticae proprium: in Geometria enim minimum prorsus non datur. Geometriae verò pe culiaria sunt ea, quae circa positiones versantur: numeri enim nullam habent positionem. Quae circa contactus: tangere enim in continuis reperitur. Quae circa eas proportiones, quę exprimi non possunt: vbi enim in infinitum procedit diuisio, ibi quoque quod exprimi non potest extat. Ambabus autem communia sunt, quae de diuisionibus habentur, quales tradit Euclides in secundo: praeter illam, quae in extremam, & mediam rationem rectam diuidit lineam. Rursus autem horum communium theorematum, alia quidem à Geometria transferuntur in Arithmeticam: alia autem contrà ab Arithmetica in Geometriam: alia verò ambabus similiter competunt, quae à to ta Mathematica scientia in ipsas deueniunt. Nam permutatio quidem & rationum conuersiones, et compositiones, ac diuisiones, hoc modo ambabus communia sunt. Quae verò commensurabilia sunt, Arithmetica quidem primùm inspicit: postea verò Geometria, illam imitans. Vnde etiam huiuscemodi commensurabilia, haec esse determinat, quęcunque rationem ad se inuicem habent, quam numerus ad numerum: vtpotè quòd commensurabilitas in numeris praecipuè subsistat. Vbi nanque numerus, ibidem etiam commensurabile: & vbi commensurabile, ibi & numerus. Triangula demum, & quadrangula Geometria quidem primùm inspicit: iuxta proportionem autem ab ipsa accipiens, Arithmetica. In numeris enim figurae, iuxta causam sunt. Al effectibus igitur excitati, ad ipsarum causas, quae in numeris sunt, transimus. Et quandoque quidem indifferenter eadem accidentia inspicimus, veluti cùm omne multiangulum à nobis in triangula resoluitur: Quandoque verò proximo contenti sumus, veluti cùm quadrangulum quadranguli duplum in Geometria inuenerimus: in numeris autem hoc non habentes, vno defficiente alterum alterius duplum ese dicimus. Verbi gratia, eius, qui à quinario fit quadrati numeri, ille, qui fit à septenario duplus est, vno defficiente. At haec quidem in longum produximus, communionem, quae iuxta harum duarum Arithmetices, 8 Geometriae prin cipia diffe runt inuicem, & con municant. Quae sint conia Arith meticae, & Geometriae theo remata, & quę vtriqe propria Communii theorema tum distin ctio. scientiarum principia est, atque differentiam ostendentes. Ad Geometricum siquidem spectat conspicere communia quidem theoremata, a quibus communibus deriuentur principijs: propria verò, à quibus. Et sic non Geometrica quidem, ac Geometrica distinguere. Et haec quidem ad aliam: haec verò, ad aliam afferre scientiam.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
