Latin
Cap. II
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 36
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde nam tota inceperit Geometria, &quousque pro grediatur, quaeque sit ipsius vtilitas. Cap. III. ALtius autem rursus exordium sumentes, totam contemplemur Geometriam, vnde nam inceperit, &quousque progrediatur. Sic . n. oriatum, qui in ipsa est rectè perspiciemus. Intelligemus sanè per omnia ea, quae sunt, ipsam simul extendi: &cunctis suas accommodare animaduersiones: &omnium formas in se continere: &iuxta quidem supremum eius, quodque summam intelligendi vim habet, ea, quae verè sunt circunspicere: &imaginibus edocere diuinorum quidem ornatuum proprietates, intelligentiumque formarum potentias. Nam harum quoque rationes in proprijs habet contemplationibus. Et ostendit quaenam Dijs quidem conuenientes figurae sint: quae verò primis essentijs: quae autem animarum substantijs. Iuxta verò medias cognitiones, cogitantes euoluit rationes: &eam, quae in eis est, varietatem explicat, atque inspicit: ipsarumque existentiam ostendit, &eas, quae in ipsis sunt passiones: necnon ipsarum communitates, &differentias. E quibus sanè imaginabiles quoque figurarum informationes finibus terminatis comprehendit, ad essentialemque rationum redigit substantiam. Iuxta autem tertias cogitantis intelligentiae propagationes, naturam considerat, traditque quonam pacto sensilium elementorum formae, &earum, quae in ipsis sunt potentiarum, iuxta causam in rationibus ipsis sunt praeacceptae. Habet . n. imagines quidem vniuersorum intellectilium generum: exemplaria verò sensilium: suam autem iuxta ea, quae cogitationi subiecta sunt compleuit essentiam. Per haecque veluti per media ad vniuersa ea, quae sunt, &ea, quae fiunt ascendit, atque descendit. Geometricè verò de ijs, quae sunt, semper philosophando, in omnibus etiam virtutum rationibus comprehendit imagines intelligentium, animaliumque, &naturalium rerum. Et omnes ordinatim Rerumpublicarum tradit ornatus: &varias ipsarum in se ostendit mutationes. Haec quidem agens imateriali quadam, cognoscendique vi: materiam verò attingens, multas à se se promit scientias: vt Geodesiam, Mechanicam, &Perspectiuam. Quibus mortalium quoque vitam maximis afficit beneficijs. Bellica etenim instrumenta, ciuitatumque propugnacula hisce scientijs construxit. Et montium circuitus, locorumque situs cognitos fecit. Mensuras demum edocuit: alias quidem earum, quę in terra: aliàs verò earum, quae sunt in mari viarum. Necnon Libras, Trutinasque construxit. Ex quibus aequalitatem iuxta numerum, certam ciuitatibus reddidit.