# Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 36

Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/36

Vnde nam tota inceperit Geometria, & quousque pro grediatur, quaeque sit ipsius vtilitas. Cap. III. ALtius autem rursus exordium sumentes, totam contemplemur Geometriam, vnde nam inceperit, & quousque progrediatur. Sic .n. oriatum, qui in ipsa est rectè perspiciemus. Intelligemus sanè per omnia ea, quae sunt, ipsam simul extendi: & cunctis suas accommodare animaduersiones: & omnium formas in se continere: & iuxta quidem supremum eius, quodque summam intelligendi vim habet, ea, quae verè sunt circunspicere: & imaginibus edocere diuinorum quidem ornatuum proprietates, intelligentiumque formarum potentias. Nam harum quoque rationes in proprijs habet contemplationibus. Et ostendit quaenam Dijs quidem conuenientes figurae sint: quae verò primis essentijs: quae autem animarum substantijs. Iuxta verò medias cognitiones, cogitantes euoluit rationes: & eam, quae in eis est, varietatem explicat, atque inspicit: ipsarumque existentiam ostendit, & eas, quae in ipsis sunt passiones: necnon ipsarum communitates, & differentias. E quibus sanè imaginabiles quoque figurarum informationes finibus terminatis comprehendit, ad essentialemque rationum redigit substantiam. Iuxta autem tertias cogitantis intelligentiae propagationes, naturam considerat, traditque quonam pacto sensilium elementorum formae, & earum, quae in ipsis sunt potentiarum, iuxta causam in rationibus ipsis sunt praeacceptae. Habet .n. imagines quidem vniuersorum intellectilium generum: exemplaria verò sensilium: suam autem iuxta ea, quae cogitationi subiecta sunt compleuit essentiam. Per haecque veluti per media ad vniuersa ea, quae sunt, & ea, quae fiunt ascendit, atque descendit. Geometricè verò de ijs, quae sunt, semper philosophando, in omnibus etiam virtutum rationibus comprehendit imagines intelligentium, animaliumque, & naturalium rerum. Et omnes ordinatim Rerumpublicarum tradit ornatus: & varias ipsarum in se ostendit mutationes. Haec quidem agens imateriali quadam, cognoscendique vi: materiam verò attingens, multas à se se promit scientias: vt Geodesiam, Mechanicam, & Perspectiuam. Quibus mortalium quoque vitam maximis afficit beneficijs. Bellica etenim instrumenta, ciuitatumque propugnacula hisce scientijs construxit. Et montium circuitus, locorumque situs cognitos fecit. Mensuras demum edocuit: alias quidem earum, quę in terra: aliàs verò earum, quae sunt in mari viarum. Necnon Libras, Trutinasque construxit. Ex quibus aequalitatem iuxta numerum, certam ciuitatibus reddidit.

---

Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria.
